|
Chrysostomus in Ioannem. Cum aliquid altum dominus diceret, hoc
apud Iudaeos, qui valde insensibiles erant, insania videbatur, ut ex
eorum responsione colligitur; dicitur enim responderunt ergo Iudaei,
et dixerunt ei: nonne bene dicimus nos, quia Samaritanus es tu, et
Daemonium habes? Origenes in Ioannem. Sed dignum est quaerere
quomodo, cum Samaritani saecula futura denegent, nec animae
durabilitatem acceptent, ausi sunt Samaritanum dicere salvatorem, qui
de resurrectione et iudicio tot et tanta edocuit. Sed forsan velut
improperantes illi hoc dicunt, dum quae sentiunt ipsi non docet.
Alcuinus. Samaritani enim gens odiosa Israelitico populo, decem
tribubus in captivitatem ductis, terram eorum possidebant. Origenes.
Convenit quoque quod aliqui de eo arbitrentur quod secundum
Samaritanos sentiret, ut nihil post obitum reservetur hominibus, sed
ficte ad placendum Iudaeis, de resurrectione et aeterna vita
tractaret. Daemonium vero illum habere dicebant propter eius sermones
transcendentes capacitatem humanam, quibus Deum patrem suum
asserebat, et se de caelo descendisse, et cetera huiusmodi; vel
propter suspicionem eorum, quia plures in Beelzebub principe
Daemoniorum opinabantur ipsum eicere Daemones. Theophylactus. Vel
Samaritanum illum dicebant, tamquam ritus Hebraicos dissolventem,
utpote sabbati; Samaritani enim non perfecte iudaizabant. Ex hoc
vero quod eorum cogitationes revelabat, Daemonium ipsum habere
suspicabantur. Quando vero eum Samaritanum dixerunt, nusquam
Evangelista dicit: ex quo palam est quod multa praetermiserunt
Evangelistae. Gregorius in Evang. Ecce iniuriam suspiciens Deus,
non contumeliosa verba respondet; sequitur enim respondit Iesus, et
dixit: ego Daemonium non habeo. Ex qua re quid nobis innuitur, nisi
ut eo tempore cum a proximis ex falsitate contumelias accipimus, eorum
etiam vera taceamus mala, ne ministerium iustae correptionis in arma
vertatur furoris? Chrysostomus. Et attendendum, quod ubi eos docere
oportebat et eorum superbiam subtrahere, asper erat: ubi vero
exprobratum eum oportebat sufferre, multa mansuetudine utebatur;
erudiens nos, quae quidem ad Deum vindicare, quae vero ad nos
despicere. Augustinus in Ioannem. Et ut homo prius eius imitetur
patientiam, ut perveniat ad potentiam. Sed quamvis maledictus
maledicta non redderet, pertinuit tamen ad eum negare. Duo autem sibi
fuerant obiecta: Samaritanus es, et Daemonium habes. Non dixit:
non sum Samaritanus; Samaritanus enim interpretatur custos; noverat
autem ille se nostrum esse custodem; non enim pertinuit ad eum ut
redimeremur, et non pertinet ut servemur. Denique ipse est
Samaritanus, qui accessit ad saucium, et misericordiam impendit.
Origenes. Aliter quoque dominus magis quam Paulus omnibus omnia
fieri voluit, ut omnes nanciscatur; et ideo se non negavit esse
Samaritanum. Aestimo autem solius Iesu fore vocem ego Daemonium non
habeo etc., sicut et illud: venit princeps mundi huius, et in me non
habet quidquam; quia etiam quae delictorum reputata sunt minima,
Daemonibus adaptantur. Augustinus. Deinde post tale convicium hoc
solum dixit de gloria sua: sed honorifico patrem meum; quasi dicat:
ne vobis arrogans videar, habeo quem honorificem. Theophylactus.
Honorificavit autem patrem, ulciscens eum, et non tolerans homicidas
et mendaces se Dei veraces filios appellare. Origenes. Solus autem
Christus verissime veneratus est patrem: nullus enim honorans quidquam
ex his quae non honorantur a Deo, honorat Deum. Gregorius. Sed
quia quisquis Dei zelo utitur, a pravis hominibus dehonestatur, in
semetipso nobis dominus patientiae praebuit exemplum, qui ait et vos
inhonorastis me. Augustinus. Quasi dicat: ego facio quod debeo,
vos non facitis quod debetis. Origenes. Non autem illis solum hoc
dictum est, sed et omnibus iniuste agentibus qui iniuriam inferunt
Christo, qui est iustitia; et inferentibus contumeliam sapientiae,
eo quod Christus est sapientia, et similiter de aliis huiusmodi.
Gregorius. Sed quid nobis contra iniurias faciendum sit, suo exemplo
nos admonet, cum subiungit ego autem gloriam meam non quaero: est qui
quaerat et iudicet. Chrysostomus in Ioannem. Quasi dicat: ex
honore quem ad patrem habeo, haec locutus sum vobis, et propter hoc
dehonoratis me; sed nulla est mihi cura huius contumeliae: illi enim
noxas debetis propter quem haec audio. Origenes in Ioannem. Quaerit
autem Deus gloriam Christi in quolibet suscipientium illum, quam
quidem reperiret in operantibus secundum insitas virtutis causas. Cum
autem non repererit, punit illos in quibus non reperit gloriam filii
sui; unde dicit est qui quaerat, et iudicet. Augustinus in
Ioannem. Quem autem vult intelligi nisi patrem? Quomodo ergo alio
loco dicit: pater non iudicat quemquam; sed omne iudicium dedit
filio? Sed videte, quod iudicium quandoque pro damnatione accipitur:
hic autem secundum discretionem positum est; quasi dicat: est pater
qui gloriam meam a vestra discernat: vos enim secundum hoc saeculum
gloriamini, ego non secundum hoc saeculum. Discernit etiam gloriam
filii sui a gloria omnium hominum: non enim quia homo factus est, iam
comparandus est nobis. Nos homines cum peccato, ille sine peccato,
et hoc secundum ipsam formam servi; nam illud quis digne loquatur: in
principio erat verbum? Augustinus. Vel aliter. Si vere dictum est
a salvatore: omnia mea tua sunt, palam est quoniam et ipsum iudicium
filii, patris est. Gregorius in Evang. Cum vero malorum
perversitas crescit, non solum frangi praedicatio non debet, sed etiam
augeri; unde dominus postquam Daemonium habere dictus est,
praedicationis suae beneficia largius impendit, dicens: amen, amen,
dico vobis: si quis sermonem meum servaverit, mortem non videbit in
aeternum. Augustinus. Videbit dictum est pro eo quod est
experietur. Cum ergo morituris moriturus loqueretur, quid sibi vult
quod ait qui sermonem meum servaverit, mortem non videbit in aeternum,
nisi quia videbit aliam mortem, de qua nos liberare venerat, mortem
aeternam, mortem damnationis cum Diabolo et Angelis eius? Ipsa est
vera mors, nam ista migratio est. Origenes. Sic igitur
intelligendum est si quis sermonem meum servaverit, mortem non videbit
in aeternum, ac si diceret: si quis lucem meam custodierit, tenebras
non videbit. Quod autem dicit in aeternum, communiter est sumendum,
ut sit talis intellectus: si quis sermonem meum servaverit in
aeternum, mortem non videbit in aeternum: quia eousque non videt
aliquis mortem, quousque Iesu verbum custodit. Cum vero quis torpens
in observantia sermonis, et circa sui custodiam negligens factus, eum
cessat custodire, subinde mortem videt, non apud alium quam apud
seipsum. Sic igitur a salvatore instructi, prophetae quaerenti: quis
est homo qui vivet, et non videbit mortem? Respondere possumus: qui
custodit verbum Christi. Chrysostomus. Servaverit autem dicit non
solum fide, sed etiam per vitam puram. Simul autem et occulte
insinuat quoniam nihil possunt ei facere. Si enim qui sermonem eius
servabit, non morietur in aeternum, multo magis et ipse non potest
mori.
|
|