|
Gregorius in Evang. Sicut bonis necesse est ut meliores etiam per
contumelias existant, ita semper reprobi de beneficio peiores fiunt:
nam accepta praedicatione, iterum Iudaei blasphemant; dicitur enim
dixerunt ergo Iudaei: nunc cognovimus quia Daemonium habes.
Origenes in Ioannem. Hi qui sacris Scripturis credunt,
comprehendunt quod quae praeter rectam rationem ab hominibus
exercentur, non praeter Daemones fiunt. Sic igitur Iudaei virtute
Daemonis putabant Iesum dixisse: si quis sermonem meum servaverit,
mortem non videbit in aeternum. Hoc autem passi sunt quia Dei
virtutem non perspexerunt: nam hic de morte quadam inimica rationi,
qua pereunt delinquentes, hoc fassus est; hi vero de communi morte
coniectantes esse quod dicitur, increpant dicentem, quasi defuncto
Abraham et prophetis; unde subditur Abraham mortuus est et
prophetae, et tu dicis: si quis sermonem meum servaverit, mortem non
gustabit in aeternum. Cum aliqua differentia sit inter mortem gustare
et videre, pro eo quod mortem non videbit, mortem non gustabit
protulerunt, velut incauti auditores confundentes dominicum sermonem.
Sicut enim dominus inquantum panis vivus est, gustabilis est; in eo
vero quod est sapientia, est visibilis pulchritudinis: sic etiam
adversaria eius mors et gustabilis est et visibilis. Cum ergo quis
steterit per Iesum in intellectuali loco, mortem non gustabit, si
statum servat, secundum illud Matth. 16, 28: sunt de hic
stantibus qui non gustabunt mortem. Cum autem aliquis sermonem
Christi acceperit et custodierit, mortem non videbit. Chrysostomus
in Ioannem. Rursus autem ex inani gloria ad cognationem confugiunt;
unde sequitur numquid tu maior es patre nostro Abraham, qui mortuus
est? Poterant etiam dicere: numquid tu maior es Deo, cuius sermonem
qui audierunt mortui sunt? Sed non dicunt hoc, quia etiam quam
Abraham minorem eum aestimabant. Origenes. Non enim discernunt,
quia non solum Abraham, sed etiam quolibet nato ex muliere, qui natus
est ex virgine maior est. Nec verum dicebant Iudaei Abraham mortuus
est: audivit enim verbum Christi, atque servavit. Et huiusmodi
simile dices de prophetis, de quibus subdunt et prophetae mortui sunt:
nam et verbum filii Dei custodierunt, cum verbum domini factum fuerit
ad Osee, vel Isaiam, vel Ieremiam; quod si quis alius custodivit,
ipsi prophetae custodierunt. Mendacium ergo dicunt et in hoc: scimus
quia Daemonium habes, et in hoc: Abraham mortuus est et prophetae.
Gregorius. Quia enim aeternae morti inhaeserant, et eamdem mortem
cui inhaeserant, non videbant, cum solam mortem carnis aspicerent, in
veritatis sermone caligabant. Subdunt autem quem teipsum facis?
Theophylactus. Quasi dicant: tu, qui nulla cura dignus es,
carpentarii filius de Galilaea, tibi subripis gloriam. Beda. Quem
teipsum facis? Hoc est, cuius meriti cuiusve dignitatis vis credi?
Abraham tamen mortuus erat corpore, anima autem vivebat. Maior autem
est mors animae in aeternum victurae, quam corporis quandoque
morituri. Origenes. Caecutientium autem fuit haec prolatio: quoniam
non se fecit Iesus id quod est, sed ex patre recepit; unde sequitur
respondit Iesus: si ego glorifico meipsum, gloria mea nihil est.
Chrysostomus in Ioannem. Hoc quantum ad eorum suspicionem dixit,
sicut et supra: testimonium meum non est verum, si testimonium
perhibeo de meipso. Beda. His autem verbis nihil esse ostendit
gloriam vitae praesentis. Augustinus in Ioannem. Dixit autem hoc
propter illud quod dixerant quem teipsum facis? Refert enim gloriam
suam ad patrem, de quo est; unde subdit est pater meus qui glorificat
me. De isto verbo calumniantur Ariani fidei nostrae, et dicunt:
ecce maior est pater, quia glorificat filium. Haeretici, non
legistis et ipsum filium dicentem, quod glorificet patrem suum?
Alcuinus. Glorificavit autem pater filium, cum tempore Baptismi et
in monte, et tempore passionis coram turbis vox facta est ad eum, et
post passionem eum resuscitavit, et collocavit eum ad dexteram suae
maiestatis. Chrysostomus. Addidit autem quem vos dicitis quia Deus
vester est: volebat enim ostendere quoniam non solum patrem eum
nesciebant, sed neque Deum. Theophylactus. Nam si vere patrem
cognoscerent, filium eius venerarentur. Deum etiam contemnunt, qui
homicidium in lege prohibuit, adversus Christum clamantes; unde
subdit et non cognovistis eum. Alcuinus. Quasi dicat: vos
carnaliter illum Deum vestrum vocatis; pro temporalibus ei servitis:
et non cognovistis eum, sicut intelligendus est; spiritualiter ei
servire nescitis. Augustinus. Quidam haeretici dicunt Deum
annuntiatum in veteri testamento non esse patrem Christi, sed nescio
quem principem malorum Angelorum. Contra ipsos ergo dicit patrem suum
quem illi dicebant Deum suum, et non cognoverunt: si enim ipsum
cognovissent, eius filium recepissent. De se autem subdit ego autem
novi eum. Secundum carnem iudicantibus potuit et hic arrogans videri;
sed arrogantia non ita caveatur ut veritas relinquatur; propter quod
subdit et si dixero quia non scio eum, ero similis vobis mendax.
Chrysostomus. Quasi dicat: sicut vos dicentes scire eum,
mentimini, ita ego si dixero me nescire. Sed maxima demonstratio
est, quod ab illo sit missus, hoc quod sequitur sed scio eum.
Theophylactus. Naturaliter ipsius cognitionem obtinens; qualis enim
ego sum, talis et pater, quoniam ego meipsum cognosco, et illum
cognosco. Praebet autem indicium quod ipsum cognoscat cum subdit et
sermonem eius servo, sermonem mandata nuncupans. Quidam autem sic
intelligunt hoc quod dicitur sermonem eius servo: idest rationem
substantiae eius: eadem enim est ratio substantiae patris et filii:
ideoque patrem cognosco: nam et pro quoniam sumitur, ut sit sensus:
quoniam eius sermonem servo. Augustinus. Sermonem etiam patris
tamquam filius loquebatur; et ipse erat verbum patris, quod hominibus
loquebatur. Chrysostomus. Et quia dixerant: numquid tu maior es
patre nostro Abraham? Nihil de morte exponens, se maiorem quam
Abraham esse ostendit consequenter, cum subdit Abraham pater vester
exultavit ut videret diem meum: vidit et gavisus est, scilicet propter
beneficium quod a me habet, ut a maiore. Theophylactus. Quasi
dicat: diem meum desiderabilem habuit et laetitiae plenum, non quasi
alicuius minimi aut fortuiti. Augustinus. Non timuit, sed exultavit
ut videret: credens utique exultavit sperando, ut videret intelligendo
diem meum. Incertum autem potest esse utrum dixerit temporalem diem
domini, quo erat venturus in carne, an diem domini qui nescit ortum,
nescit occasum. Sed ego non dubito patrem Abraham totum scisse: ait
enim servo suo quem mittebat: pone manum sub femore meo, et iura mihi
per Deum caeli. Ergo quae fuit illa iuratio, nisi quia
significabatur de genere Abrahae venturum in carne Deum caeli?
Gregorius in Evang. Tunc etiam diem domini Abraham vidit, cum in
figura summae Trinitatis tres Angelos hospitio suscepit.
Chrysostomus in Ioannem. Vel diem suum dicit diem crucis, quem
Abraham in oblatione arietis et Isaac praefiguravit; per hoc
ostendens quod non invitus ad passionem venit, et ostendens eos esse
alienos ab Abraham, si in quibus ille exultavit, hi dolent.
Augustinus. Quale autem gaudium fuit cordis videntis verbum manens,
splendorem piis mentibus refulgentem, apud patrem manentem Deum, et
aliquando in carne venturum, non de patris gremio recessurum.
|
|