|
Gregorius in Evang. Carnales mentes Iudaeorum audientium verba
Christi, oculos a carne non sublevant, dum in eo solam carnis aetatem
pensant; unde dicitur dixerunt ergo Iudaei ad eum: quinquaginta annos
nondum habes, et Abraham vidisti? Quasi dicerent: multa sunt
annorum curricula, ex quo Abraham mortuus est, et quomodo vidit diem
tuum? Carnaliter enim hoc intellexerunt. Theophylactus. Tunc autem
triginta trium annorum Christus erat: quare ergo non dixerunt:
quadraginta annos nondum habes, sed quinquaginta? Supervacua est
huiusmodi quaestio: simpliciter enim prout eis occurrit dixerunt.
Respondent tamen quidam quod per quinquagesimum annum ex reverentia
iubilaeum nominant, in quo et captivos manumittebant et emptitiis
possessionibus cedebant. Gregorius. Quos benigne redemptor noster a
carnis suae intuitu submovet, et ad divinitatis contemplationem
trahit; unde sequitur dixit ergo eis Iesus: amen, amen, dico
vobis: antequam Abraham fieret, ego sum. Ante enim praeteriti
temporis est, sum vero praesentis; et quia praeteritum et futurum
tempus divinitas non habet, sed semper esse habet, non ait: ante
Abraham ego fui, sed ante Abraham ego sum: secundum illud: ego sum
qui sum. Ante ergo vel post Abraham habuit esse, qui et accedere
potuit per exhibitionem praesentiae, et recedere per cursum vitae.
Augustinus in Ioannem. Quia vero creatura est Abraham, non dixit:
antequam Abraham esset, sed antequam fieret; neque dixit: ego factus
sum: nam in principio erat verbum. Gregorius. Sed sustinere ista
aeternitatis verba mentes infidelium non valentes, quem intelligere non
poterant, obruere quaerebant; unde sequitur tulerunt ergo lapides
Iudaei, ut iacerent in eum. Augustinus. Tanta duritia quo
curreret, nisi ad similes, scilicet lapides? Quia vero postquam
cuncta quae ad eum spectabant, docendo perfecerat, hi lapides
iniciunt, deserit eos quasi correctionem non suscipientes; unde
subditur Iesus autem abscondit se, et exivit de templo. Non autem
abscondit se in angulo templi quasi timens, aut in domunculam fugiens,
vel post murum aut columnam divertens; sed caelica potestate
invisibilem insidiantibus se constituens, per medium illorum exivit.
Iesus autem abscondit se, et exivit de templo. Gregorius. Qui si
divinitatis suae potentiam exercere voluisset, tacito nutu mentis suae
in suis eos actibus ligaret, aut in poenas subitae mortis obrueret.
Sed qui pati venerat, exercere iudicium nolebat. Augustinus. Magis
enim erat commendanda sapientia, quam exercenda potentia. Alcuinus.
Ideo etiam fugit quia nondum venerat hora passionis, et quia ipse non
elegerat hoc genus mortis. Augustinus. Ergo tamquam homo a lapidibus
fugit; sed vae illis a quorum lapideis cordibus fugit Deus. Beda.
Mystice autem quot malas cogitationes quis assumit, quasi tot lapides
in Iesum mittit; ac deinde quantum ad se pertinet, si ad
deliberationem transit, Iesum extinguit. Gregorius. Quid autem
abscondendo se dominus significat, nisi quod eis ipsa veritas
absconditur qui eius verba sequi contemnunt? Eam quippe quam non
invenit humilem, veritas fugit mentem. Quid autem nobis hoc exemplo
loquitur, nisi ut etiam cum resistere possumus, iram superbientium
humiliter declinemus?
|
|