|
Alcuinus. Quia mulierem absolvit a crimine, ne aliqui dubitarent an
ille quem videbant verum hominem, posset peccata dimittere, dignatur
ipse apertius suae divinitatis potentiam demonstrare; unde dicitur
iterum ergo locutus est eis dicens: ego sum lux mundi. Beda. Ubi
advertendum est, quia non ait ego sum lux Angelorum vel caeli, sed
lux mundi, idest hominum in tenebris commorantium: secundum illud:
illuminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent. Chrysostomus
in Ioannem. Vel aliter. Quia superius Galilaeam ei afferebant, et
quasi de quodam prophetarum, de eo dubitabant, voluit ostendere
quoniam non unus prophetarum est, sed dominator orbis terrarum; unde
dicitur iterum locutus est eis Iesus, dicens: ego sum lux mundi, non
Galilaeae, neque Palaestinae, neque Iudaeae. Augustinus in
Ioannem. Manichaei solem istum oculis carnis visibilem Christum
dominum esse putaverunt; sed Ecclesia Catholica improbat tale
commentum: non est enim dominus Christus sol factus, sed per quem sol
factus est: omnia enim per ipsum facta sunt, et propter nos sub sole
factum est lumen quod fecit solem: carnis nube tegitur, non ut
obscuretur, sed ut temperetur. Loquens ergo per nubem carnis lumen
indeficiens, lumen sapientiae ait hominibus ego sum lux mundi.
Theophylactus. Uteris autem adversus Nestorium hoc praesenti
sermone: non enim ait quoniam in me est lux mundi, sed ego sum lux
mundi; ipse namque qui homo videbatur, idem et filius Dei et lux
mundi erat; non, sicut nugabatur Nestorius, in simplici homine Dei
filius habitabat. Augustinus. Abstulit autem te ab oculis carnis,
et revocavit ad oculos cordis in hoc quod subdit qui sequitur me, non
ambulat in tenebris, sed habebit lumen vitae. Non enim sufficit
dicere habebit lumen, sed addidit vitae. Haec verba domini cum verbis
Psalmi concordant: in lumine tuo videbimus lumen, quoniam apud te est
fons vitae. In istis usibus corporalibus aliud est lumen, et aliud
fons: fontem fauces quaerunt, lumen oculi. Apud Deum, quod lumen
est, hoc est fons. Qui tibi lucet ut videas, ipse tibi manat ut
bibas. Quod promisit, futuri temporis verbo posuit; in eo quod
facere debemus, praesens tempus posuit. Qui sequitur, inquit,
habebit modo per fidem, post habebit per speciem. Sequere istum solem
visibilem si ipse tendis ad occidentem, quo et ille tendit; et si
nolueris tu illum deserere, ipse te deseret in occasu. Deus tuus
ubique est totus: si non ab illo facies casum, numquam a te ille
faciet occasum. Tenebrae satis metuendae sunt morum, non oculorum:
et si oculorum, non exteriorum, sed interiorum, unde discernitur non
album et nigrum, sed iustum et iniustum. Chrysostomus.
Intellectualiter enim dixit non ambulat in tenebris; idest, non manet
in errore. Hinc et Nicodemum laudat et ministros; et ipsos occulte
insinuat dolos complicantes, qui in tenebris et errore sunt, sed lucem
non superabunt.
|
|