|
Chrysostomus in Ioannem. Quia dominus dixerat: ego sum lux mundi,
et qui sequitur me, non ambulat in tenebris, Iudaei hoc evertere
voluerunt; unde dicitur dixerunt ergo ei Pharisaei: tu de te ipso
testimonium perhibes, et testimonium tuum non est verum. Alcuinus.
Sic responderunt tamquam ipse dominus solus sibi testimonium
perhiberet, cum constet quod antequam in carne appareret, multos
testes praemisit, qui eius sacramenta praedixerunt. Chrysostomus.
Dominus autem evertit quod dixerant; unde sequitur respondit Iesus,
et dixit eis: et si ego testimonium perhibeo de meipso, verum est
testimonium meum. Hoc iuxta eorum suspicionem locutus est, hominem
eum nudum aestimantium; et causam subiungit: quia scio unde venio et
quo vado; idest: ex Deo sum, et Deus, et Dei filius. Non autem
hoc dicit manifeste, quia semper humilia miscet altis. Deus autem
ipse sibi fide dignus est. Augustinus in Ioannem. Verum est enim
testimonium luminis, sive se ostendat, sive alia. Locutus est
propheta verum; sed unde haberet, nisi de fonte veritatis hauriret?
Ergo idoneus est Iesus qui sibi testimonium perhibeat. Dicens autem
quia scio unde venio et quo vado, patrem volebat intelligi: patri enim
gloriam dabat filius, a quo est missus. Quantum ergo debet homo
glorificare eum a quo est creatus? Non autem veniendo inde discessit,
aut redeundo nos dereliquit. Non potest hoc fieri ab isto sole, qui
quando pergit ad occidentem, deserit orientem. Sicut autem sol iste
et videntis faciem illustrat, et caeci; sed videt ille, ille non
videt: sic et sapientia Dei, verbum Dei, ubique praesens est etiam
infidelibus; sed quibus eam videant oculos non habent cordis. Ut ergo
dominus inter fideles suos, et inimicos suos Iudaeos, tamquam inter
tenebras et lucem distingueret, subiungit vos autem nescitis unde venio
aut quo vado. Isti ergo Iudaei videbant hominem, nec credebant
Deum; et ideo dominus subdit vos secundum carnem iudicatis, dum
scilicet dicitis tu de teipso testimonium perhibes, et testimonium tuum
non est verum. Theophylactus. Ac si dicat: vos quoniam in carne
sum, carnem me solum esse putantes, non autem Deum, secundum carnem
fallibiliter iudicatis. Augustinus in Ioannem. Quia enim Deum non
intelligitis, et hominem videtis; ideo vobis arrogans videor, quia
ego de me testimonium perhibeo. Omnis enim homo quando de se perhibere
vult laudabile testimonium, superbus et arrogans videtur: homines enim
infirmi sumus, verum dicere et mentiri possumus; lux mentiri non
potest. Chrysostomus. Vel aliter. Sicut secundum carnem vivere,
male vivere est, ita secundum carnem iudicare, iudicare iniustum est.
Et quia possent dicere: si iniuste iudicamus, propter quid non
convincis, propter quid non condemnas? Subiungit ego non iudico
quemquam. Augustinus. Quod duobus modis intelligi potest: ut aut
hoc intelligamus non iudico quemquam, idest modo, sicut dicit alio
loco: ego non veni ut iudicem mundum, sed ut salvum faciam mundum,
non iudicium suum negando, sed differendo; aut certe quia dixerat vos
secundum carnem iudicatis, ita coniunxit ego non iudico quemquam, ut
subaudias: secundum carnem Christum non iudicare, sicut ab hominibus
iudicatus est; nam ut agnoscas iam iudicem Christum, subditur et si
iudico ego, iudicium meum verum est. Chrysostomus. Quasi dicat:
propter hoc dixi non iudico, quasi non praesumens iudicare: quia si
iudicarem iuste, vos condemnarem; sed nunc tempus iudicii non est;
sed de futuro iudicio insinuat, cum subdit quia solus non sum, sed
ego, et qui misit me pater: ostendens quia non ipse solus eos
condemnabit, sed et pater. Hoc autem ad suspicionem illorum
loquitur: non enim aestimabant dignum fide esse filium, nisi patris
testimonium assumpsisset. Augustinus. Si autem tecum est pater,
quomodo te misit? Ergo, domine, missio tua, incarnatio tua est.
Hic ergo Christus erat secundum carnem, et a patre non recesserat:
quia pater et filius ubique erant. Erubesce, Sabelliane: non enim
dixit: ego sum pater, et ego ipse sum filius; sed solus non sum,
inquit, quia mecum est pater. Distingue ergo personas, distingue
intelligentiam; agnosce quia pater pater est, et filius filius est;
sed noli dicere: pater maior est, filius minor. Una substantia est,
una coaeternitas, perfecta aequalitas. Ergo verum est, inquit,
iudicium meum, quia filius Dei sum. Ut tamen intelligas quia mecum
est pater, non sic sum filius ut ipsum deseruerim: formam servi
accepi; sed formam Dei non amisi. De iudicio dixerat; de testimonio
vult dicere; nam sequitur et in lege vestra scriptum est, quia duorum
hominum testimonium verum est. Augustinus contra Faustum. An forte
Manichaei calumniantur, quia non ait: in lege Dei, sed in lege
vestra scriptum est? Ubi usitatam locutionem Scripturarum quis non
cognoscat? Lege enim vestra dixit vobis data, sicut apostolus dicit
Evangelium suum, quod se tamen accepisse testatur, non ab homine,
sed per revelationem Iesu Christi. Augustinus in Ioannem. Magnam
autem habet quaestionem, et valde videtur in mysterio res esse
constituta, ubi Deus dixit: in ore duorum vel trium testium stat omne
verbum: fieri enim potest ut duo mentiantur. Susanna casta duobus
falsis testibus urgebatur; universus populus mentitus est contra
Christum: quomodo ergo accipiendum est in ore duorum vel trium stabit
omne verbum, nisi quia hoc modo per mysterium Trinitas commendata
est, in qua est perpetua stabilitas veritatis? Accipite ergo nostrum
testimonium, ne sentiatis iudicium: differo iudicium, non differo
testimonium; unde sequitur ego sum qui testimonium perhibeo de meipso,
et testimonium perhibet de me qui misit me, pater. Beda. In multis
enim locis pater filio suo perhibet testimonium, ut est illud: ego
hodie genui te; item: hic est filius meus dilectus. Chrysostomus.
Vel aliter. Si quod dictum est, simpliciter accipiatur, quaestionem
habet; nam in hominibus quidem propter hoc determinatum est quod in ore
duorum vel trium testium stat omne verbum, quia unus solus non est fide
dignus; in Deo autem qualiter utique hoc habebit rationem? Sed et
aliter non staret quod dictum est; nam in hominibus cum duo de aliena
re testantur, tunc testimonium est verum; hoc enim est duo testari:
si vero unus eorum sibi ipsi testetur, non adhuc sunt duo testes. Ad
nihil ergo aliud hoc dixit quam ut ostendat se nihil minus patre
habentem; alioquin non dixisset ego, et qui misit me, pater.
Considera etiam potestatem nihil habentem diminutum a patre: homo enim
cum a seipso dignus fuerit fide, testimonio non indiget; sed hoc in
aliena re: in propria vero cum testimonio alieno indigeat, non adhuc
dignus est fide. Hic vero totum contrarium: etenim in propria re
testans, et ab alio testimonium habens, dixit se fide dignum esse.
Alcuinus. Vel potest sic intelligi quod dicitur, quasi dicat: si
vestra lex approbat testimonium duorum hominum qui possent decipi et
plura testari; qua ratione meum et patris mei testimonium, quod summa
stabilitate firmum est, verum esse non dicitis?
|
|