|
Augustinus in Ioannem. Illi qui audierant a domino: vos secundum
carnem iudicatis, manifestaverunt quod audierunt: patrem enim Christi
carnaliter acceperunt; unde dicitur dicebant ergo ei: ubi est pater
tuus? Quasi dicant: audivimus te dicere: solus non sum; sed ego,
et qui misit me, pater: nos solum te videmus: ostende ergo nobis
tecum esse patrem tuum. Theophylactus. Quidam vero notant hoc
prolatum esse a Iudaeis quasi ad contumeliam et contemptum.
Improperabant enim ei tamquam ex fornicatione genito et proprium
genitorem ignoranti, vel tamquam vili existente eo qui pater eius
putabatur, scilicet Ioseph; quasi dicant: ignotus et ignobilis est
pater tuus: quid frequenter patrem nobis inducis? Quia ergo non ut
scire volentes, sed ut tentantes quaerebant, ad praemissam quaestionem
non respondet; unde sequitur respondet Iesus: neque me scitis, neque
patrem meum. Augustinus. Quasi dicat: quaeritis: ubi est pater
tuus? Quasi me iam sciatis, quasi totum hoc sit quod videtis: ergo
quia me non nostis, ideo patrem meum vobis non ostendo. Me quippe
hominem putatis; ideo patrem meum hominem quaeritis. Quia vero
secundum quod videtis, aliud sum, et aliud secundum quod non videtis;
patrem autem meum loquor occultus occultum: prius est ut me noveritis,
et tunc patrem scietis; et hoc est quod subdit si me sciretis,
forsitan et patrem meum sciretis. Chrysostomus in Ioannem. Dicit
autem hoc, ut ostendat quod nihil eis prodest dicere quod sciant
patrem, filium nescientes. Origenes in Ioannem. Contrariari autem
videtur ad invicem quod hic dicitur: neque me scitis, neque patrem
meum, et quod supra dictum est: et me scitis, et unde sim scitis.
Sed tamen quod dicitur: et me scitis, ad quosdam dicit
Hierosolymitarum dicentium numquid vere intellexerunt principes quia
hic est Christus? Hoc vero quod dicit: neque me scitis, ad
Pharisaeos dicitur. Hierosolymitis tamen in prioribus ait: verax est
qui me misit, quem vos nescitis. Quaeret itaque aliquis: quomodo
verum est quod dicitur si me sciretis, et patrem meum sciretis: cum
Hierosolymitae, quibus dicitur: et me scitis, patrem nesciverunt?
Dicendum autem est ad hoc, quod salvator quandoque quidem de seipso ut
de homine loquitur, quandoque autem secundum divinam naturam: hoc ergo
quod dicit: et me scitis, de ipso homine dicit; hoc vero neque me
scitis, de divinitate. Augustinus in Ioannem. Quid est enim si me
sciretis, et patrem meum sciretis, nisi ego et pater unum sumus?
Quando vides aliquem alicui similem, quotidiana locutio est: si hunc
vidisti, illum vidisti. Propter similitudinem tale dedisti
responsum. Hinc et dominus si me, inquit, sciretis, et patrem meum
sciretis: non quia pater est filius, sed quia patri similis est
filius. Theophylactus. Erubescat Arianus: nam si iuxta eum
creatura filius sit, qualiter qui novit creaturam, et Deum novit?
Neque enim qui substantiam novit Angeli, novit et divinam. Cum
itaque qui filium novit, et patrem novit; igitur consubstantialis
patri est filius. Augustinus. Hoc autem verbum forsitan increpative
dicitur, quod videtur esse verbum dubitationis: homines enim de rebus
quas certas habent, aliquando verbum dubitationis ponunt; velut si
indignaris servo tuo, et dicas: contemnis me? Considera, forsan
dominus tuus sum: sic et dominus dubitando increpat infideles, cum
dicit et patrem meum forsitan sciretis. Origenes. Oportet autem
videre quoniam qui alterius sectae sunt, opinantur ex hoc probari
manifeste, Deum quem Iudaei colebant, patrem non esse Christi. Si
enim, inquiunt, hoc Pharisaeis Deum provisorem mundi colentibus
dicebat salvator, manifestum est, quod patrem Iesu, alterum a
conditore mundi existentem, nequaquam Pharisaei noverunt. Hoc vero
dicunt, non observantes consuetudinem locutionis in Scripturis. Si
enim aliquis vellet inducere ea quae de Deo sunt, a parentibus
eruditus, non autem bene vivat; hunc dicimus de Deo notitiam non
habere: unde et filii Heli propter eorum malitiam Deum ignorasse
dicuntur. Sic igitur et Pharisaei patrem ignoraverunt: non enim
vivebant secundum conditoris edictum. Est autem et aliud significatum
cognoscendi Deum, altero existente cognoscere dominum quam simpliciter
credere. Dicitur enim in Psalmo: studete et videte, quoniam ego sum
Deus quis non confitetur hoc scribi populo in conditorem credenti?
Multum enim differt credendo cognoscere, et credere tantum. Sed
Pharisaeis, quibus ait neque me scitis, neque patrem meum,
rationabiliter diceret: neque creditis patri meo: qui enim negat
filium, minime patrem habet, scilicet neque secundum fidem, neque
secundum cognitionem. Sed et aliter dicit Scriptura, illos qui
adiuncti sunt alicui, cognoscere illud. Tunc enim Adam cognovit
uxorem suam cum ei coniunctus est. Si ergo qui adhaeret mulieri,
mulierem cognoscit; et qui adhaeret domino, unus spiritus est et Deum
cognoscit. Si vero sic se habet, Pharisaei nec patrem noverunt nec
filium. Post hoc est quidem aliquem cognoscere Deum, non autem
cognoscere patrem. Infinitis ergo orationibus editis in lege non
invenimus aliquem orando dicentem Deum patrem: tamen orant eum tamquam
Deum et dominum: ne praevenirent gratiam per Iesum toti mundo
effusam, vocantem cunctos ad filiationem, iuxta illud: narrabo nomen
tuum fratribus meis. Sequitur haec verba locutus est Iesus in
gazophylacio, docens in templo. Alcuinus. Gaza Persica lingua
divitiae, philatin servare. Erat autem locus in templo ubi
servabantur divitiae. Chrysostomus. In templo loquebatur more
magistri; et hic loquebatur super quibus mordebant et accusabant,
quoniam seipsum facit parem patri. Augustinus. Magna igitur fiducia
sine timore: non enim pateretur quod nollet; unde sequitur et nemo
apprehendit eum, quia nondum venerat hora eius. Nonnulli cum hoc
audiunt, sub fato fuisse Christum credunt; sed si fatum, sicut
nonnulli intellexerunt, a fando dictum est, idest a loquendo, verbum
Dei quomodo habet fatum? Ubi sunt fata? In caelo, inquis, in
ordine et conversionibus siderum. Quomodo ergo fatum habet per quem
factum est caelum et sidera, cum tua voluntas, si recte sapias,
transcendat et sidera? An quia nosti Christi carnem fuisse sub
caelo, ideo putas et potestatem Christi subditam caelo? Igitur
nondum venerat hora eius, non qua cogeretur mori, sed qua dignaretur
occidi. Origenes. Ubicumque autem additur: haec verba locutus est
Iesus in tali loco, si bene attendas, invenies additionis
opportunitatem. Est autem gazophylacium locus numismatum in honorem
Dei et dispensationem pauperum oblatorum. Numismata autem sunt divina
verba, imaginem regis magni impressam habentia. Unusquisque autem
conferat in aedificationem Ecclesiae, portans ad intellectuale
gazophylacium quidquid potest ad honorem Dei et utilitatem communem.
Omnibus autem offerentibus in gazophylacio templi, magis oportebat
Iesum munera portare, quae erant verba vitae aeternae. Loquente ergo
Iesu in gazophylacio, a nemine detentus est: quia sermones eius
fortiores erant his qui eum capere volebant, cum non sit infirmitas in
quibus verbum Dei loquitur. Beda. Vel aliter. In gazophylacio
Christus loquitur, quoniam in parabolis ad Iudaeos sermones
proferebat; tunc autem quasi gazophylacium aperiri coepit, quando
discipulis suis caelestia reseravit: unde etiam gazophylacium templo
inhaerebat: quia quae lex et prophetae figuraliter praedixerant, ad
dominum pertinebant.
|
|