|
Augustinus in Ioannem. Quia supra dictum est quod nemo apprehendit
eum, quia nondum venerat hora eius, modo de ipsa sua passione, quae
posita erat, non in eius necessitate, sed potestate, locutus est
Iudaeis; unde dicitur dixit ergo iterum eis Iesus: ego vado.
Christo enim domino mors profectio fuit illuc unde venerat et unde
discesserat. Beda. Haec autem verborum connexio talis esse videtur,
ut haec uno tempore, uno quoque in loco, vel certe alio tempore
alioque in loco geri potuissent: quoniam nihil interponi et quaedam vel
multa potuerunt. Origenes in Ioannem. Sed obiciet aliquis sic: si
his qui manebant in incredulitate, ista dicebat: quomodo eis dicit et
quaeretis me? Quaerere enim Iesum, est quaerere veritatem et
sapientiam. Sed dices, quia et de persequentibus aliquando dicitur,
quod quaerebant eum capere. Differentiae enim sunt eorum qui quaerunt
Iesum: non omnes enim pro eorum salute et utilitate quaerunt eum.
Propter hoc solum hi qui recte quaerunt eum, inveniunt pacem. Recte
autem quaerere dicuntur qui verbum quod est in principio apud Deum
quaerunt, ut illos patri adducat. Augustinus. Quaeretis ergo,
inquit, me, non pio desiderio, sed odio: nam illum, posteaquam
abscessit ab oculis hominum, inquisierunt, et qui oderunt et qui
amabant: illi persequendo, isti habere cupiendo. Et ne putetis quia
me bene quaeretis, in peccato vestro moriemini. Hoc est Christum
male quaerere, in peccato suo mori; hoc est illum odisse, per quem
solum posset salus esse. Dixit sententiam praescius quod in peccatis
suis morientur. Beda. Sed nota, quod peccato in singulari numero
utitur, sed vestro in plurali, ut idem omnium scelus ostenderet.
Origenes. Quaero autem propter hoc quod infra dicitur, quod hoc ipso
loquente multi crediderunt in eum; numquid ad omnes praesentes dicit in
peccato vestro moriemini? Sed ad illos dicebat quos sciebat non esse
credituros, et propter hoc in eorum peccatis esse morituros, et non
valentes post ipsum sequi; nam sequitur quo ego vado, vos non potestis
venire, ubi scilicet veritas et sapientia est: hoc est enim ubi est
Iesus. Non possunt, ait, quia non volunt; si enim voluissent et
non potuissent, non rationabiliter eis diceretur in peccato vestro
moriemini. Augustinus in Ioannem. Hoc autem et discipulis alio loco
dicit; nec tamen dixit eis in peccato vestro moriemini, sed quo ego
vado, vos non potestis venire modo. Non abstulit spem, sed praedixit
dilationem. Origenes in Ioannem. Praesens autem verbum minatur
Christi recessum; sed quamdiu salvamus ea quae animae nostrae sunt
insita veritatis semina, nequaquam recedit a nobis verbum Dei: si
vero a lapsu in malitiam corrumpamur, tunc dicitur nobis ego vado: et
cum quaeremus eum, nequaquam inveniemus, sed in peccatis nostris
moriemur, ab ipsa morte occupati. Non oportet autem pertransire
inexquisite quod dicitur in peccatis vestris moriemini. Si enim
communiter accipiatur, manifestum est quod peccatores in peccatis eorum
moriuntur, iusti vero in iustitia; si vero dicitur moriemini, sicut
qui ad mortem peccat moritur, manifestum est quod hi quibus talia
dicebantur, nequaquam mortui erant, sed vivebant in infirmitate
animae; sed infirmitas illa ad mortem erat: propter hoc medicus videns
eos graviter infirmantes, dicebat et in peccatis vestris moriemini: et
sic manifestum erat illud quo ego vado, vos non potestis venire. Cum
enim aliquis in suo peccato moritur, quo vadit Iesus, non potest
ire: nullus enim mortuus potest sequi Iesum: non enim mortui
laudabunt te, domine. Augustinus. His autem verbis auditis,
quomodo solent, carnalia cogitantes interrogaverunt; nam sequitur
dicebant ergo Iudaei: numquid interficiet semetipsum, quia dicit:
quo ego vado, vos non potestis venire? Stulta verba. Quid enim?
Non poterant illi venire quo ille perrexisset, si interficeret
semetipsum? Numquid ipsi non erant morituri? Ergo quo ego vado,
dixit; non quo itur ad mortem, sed quo ipse ibat post mortem.
Theophylactus. Per hoc enim manifestavit quod resurget in gloria, et
sedebit ad dexteram Dei. Origenes. Quaeramus tamen si hoc ab eis de
salvatore dicitur altius aliquid cernentibus. Multa enim aut ex
traditione, aut ex apocryphis ipsos contingebat videre prae multis.
Forte igitur in his quae tradita sunt de Christo, erat iuxta sanas
traditiones propheticorum sermonum, sicut generari eum in Bethlehem,
sic et de morte eius, ut hoc modo transire deberet ab hac vita quomodo
ipse dicit: nemo tollit animam meam a me; sed ego pono eam. Quare
quod hic dicitur numquid interficiet se? Non secundum simplicem sensum
dicitur, sed secundum aliquam Iudaeorum de Christo traditionem.
Multum enim ex hoc quod dixerat ego vado, apparet potestas voluntarie
morientis, corpore derelicto. Aestimo autem quod ignominiose
proferentes hoc, quod secundum traditiones suas de morte Christi ad
ipsos devenerat, et non gloriam dantes, dixerunt numquid interficiet
semetipsum? Oportebat enim eos cum demonstratione gloriae sic dicere:
numquid anima eius, cum ipsi placuerit, egredietur relicto corpore?
Dominus autem ad eos qui terrena sapiebant, tamquam ad terrenos
loquitur; unde subditur et dicebat eis: vos de deorsum estis; idest,
terram sapitis, sursum cor non habetis. Chrysostomus in Ioannem.
Quasi dicat: non est mirum vos talia cogitare homines carnales, et
nihil intelligentes spirituale. Ego de supernis sum. Augustinus.
De quibus supernis? Ab ipso patre, quo nihil superius. Vos de hoc
mundo estis, ego non sum de hoc mundo: quomodo enim erat de mundo,
per quem factus est mundus? Beda. Et qui ante mundum fuit; illi
autem de mundo erant, quia postquam mundus esse coepit, fuerant
creati. Chrysostomus. Vel propter mundanas et vanas cogitationes hoc
dicit ego non sum de hoc mundo. Theophylactus. Nihil mundanum, sive
terrenum affectans: unde nullatenus ad tantam insaniam devenirem ut
meipsum occiderem. Sed Apollinarius male suscipiens hunc sermonem,
ait, quod corpus domini non fuit de hoc mundo, sed de sursum caelitus
descendit. Numquid igitur et apostoli, quibus a domino dictum est:
vos non estis de hoc mundo, omnia corpora sunt caelitus obtinentes?
Sic igitur intelligendum est cum dicitur ego non sum de hoc mundo, hoc
est, non sum de numero vestrum, qui mundana curatis. Origenes.
Alius autem sensus est eorum qui sunt de sursum, et eorum qui sunt de
hoc mundo. Deorsum enim sicut de loco aliquo intelligitur; sed mundus
materialis locis quidem diversis continetur, quae omnia quantum ad
immaterialia et invisibilia deorsum sunt; quo ad mundum vero comparando
mundi loca, erunt utique quaedam deorsum et quaedam sursum. Ubi autem
est thesaurus uniuscuiusque, ibi est et cor eius. Si itaque aliquis
thesaurizet in terra, deorsum efficitur; si vero aliquis thesaurizet
in caelis, fit desuper; sed et transcendens omnes caelos, in fine
beatissimo invenietur. Et iterum qui circa hunc mundum est amor,
facit eum qui de hoc mundo est; qui autem non diligit mundum, nec ea
quae sunt in hoc mundo, non est de mundo hoc. Tamen est et aliquis
alius mundus praeter hunc sensibilem mundum, in quo sunt invisibilia,
cuius visum et decorem videbunt hi qui mundo sunt corde. Sed et ipse
primogenitus omnis creaturae potest dici mundus, prout est summa
sapientia: omnia enim in sapientia sunt facta. In ipso itaque erat
totus mundus, intantum differens a mundo materiali, inquantum differt
ratio totius mundi ab omni materia denudata a materiali mundo. Anima
ergo Christi dicit ego non sum de hoc mundo: quia non conversatur in
isto mundo. Augustinus in Ioannem. Exposuit autem dominus quid
intelligi voluerit, cum dixit vos de hoc mundo estis; quia scilicet
peccatores erant. Omnes autem cum peccato nati sumus, omnes vivendo
ad id quod nati eramus addidimus. Tota ergo infelicitas Iudaeorum
ipsa erat, non peccatum habere, sed in peccatis mori; unde subdit
dixi ergo vobis, quia moriemini in peccatis vestris. Credo autem in
illa multitudine quae dominum audiebat, et eos fuisse qui credituri
erant; quasi in omnes autem processerat illa severissima sententia in
peccato vestro moriemini; ac per hoc et illis qui credituri erant,
spes erat ablata. Revocavit ergo eos ad spem, adiungens si enim non
credideritis quia ego sum, moriemini in peccato vestro. Ergo si
credideritis quia ego sum, non moriemini in peccato vestro.
Chrysostomus. Si enim propter hoc venit ut peccatum tollat, et
aliter non contingit illud exuere nisi per lavacrum; nec continget eum
qui non credit, baptizari, necesse est eum qui non credit, ex hac
vita abire, veterem hominem, idest peccatum, habentem: non solum
quia non credit, sed etiam quia priora peccata habens, hinc recedit.
Augustinus. Cum autem dixit si non credideritis quia ego sum, quia
nihil addidit, multum est quod commendavit: quia sic etiam et Deus
Moysi dixerat: ego sum qui sum. Sed quomodo audio: ego sum qui
sum, et nisi credideritis quia ego sum, quasi alia non sint? Sed
prorsus qualiscumque excellentia, si mutabilis est, vera non est: non
enim est ibi verum esse ubi est et non esse. Discute rerum
mutationem: invenies fuit et erit; cogita Deum, invenies est, ubi
tempus praeteritum esse non possit. Ut ergo tu sis, transcende
tempus. Haec itaque promittens, ne moriamur in peccatis nostris,
nihil aliud mihi videtur his verbis dixisse nisi credideritis quia ego
sum, quam: nisi credideritis quia Deus sum. Deo gratias, quia
dicit nisi credideritis; non dixit: nisi ceperitis: quis enim hoc
capiat? Origenes in Ioannem. Manifestum est autem quod qui moritur
in peccatis suis, quamvis dicat se Christo credere, tamen in veritate
non credit: qui enim credit iustitiae, non iniustum facit; et credens
in sapientiam, nil stultum dicit aut facit: et sic si scrutatus fueris
ceteros intellectus Christi, invenies quomodo qui non credit
Christo, moritur in peccatis suis. Accedens autem ad contraria eorum
quae considerantur in Christo, in peccatis suis moritur.
|
|