|
Augustinus in Ioannem. Quia dixerat supra dominus: nisi
credideritis quia ego sum, moriemini in peccatis vestris, interrogant
illi velut quaerentes nosse in quem deberent credere, ne in suo peccato
morerentur; unde dicitur dicebant ergo ei: tu quis es? Non enim cum
dixisti nisi credideritis quia ego sum, addidisti quis esses. Sciebat
autem ibi quosdam esse credituros; et ideo cum dixissent tu quis es?
Ut scirent quid illum credere deberent, dixit eis Iesus principium,
qui et loquor vobis; non tamquam diceret: principium sum; sed tamquam
diceret: principium me credite: quod in sermone Graeco evidenter
apparet, ubi principium feminini generis est. Principium ergo me
credite, ne moriamini in peccatis vestris: principium enim mutari non
potest, in se manet, et innovat omnia. Absurdum est autem ut filium
dicamus principium, et patrem principium non dicamus; non tamen duo
principia, sicut nec duos deos: spiritus autem sanctus patris et filii
est spiritus, nec pater est, nec filius. Pater tamen et filius et
spiritus sanctus sunt unus Deus, unum lumen, unum principium.
Addidit autem qui et loquor vobis: quia humilis propter vos factus ad
ista verba descendi. Ergo credite me esse principium: quia ut hoc
credatis non solum sum principium, sed et loquor vobis. Nam si
principium sicuti est, ita maneret apud patrem, ut non acciperet
formam servi, quomodo ei crederent, cum infirma corda intelligibile
verbum sine voce sensibili audire non possent? Beda. Sane in
quibusdam exemplaribus invenitur qui et loquor vobis; sed congruentius
esse probatur, si quia legatur, ut iste sit sensus: principium me
esse credite, quia propter vos ad haec verba descendi. Chrysostomus
in Ioannem. Vel aliter. Consideranda est amentia Iudaeorum, qui
post tempus tantum et signa et doctrinam interrogant tu quis es? Quid
igitur Christus? A principio loquor vobis, quasi dicat: sermones
meos indigni estis audire, non solum ut dicam vobis quis ego sum: vos
enim omnia tentantes loquimini; et haec omnia possem arguere, et vos
punire; unde sequitur multa habeo de vobis loqui et iudicare.
Augustinus in Ioannem. Supra dixit: ego non iudico quemquam; sed
aliud est non iudico, et aliud habeo iudicare. Non iudico, dixit,
ad praesens. Quod autem dicit multa habeo de vobis loqui et iudicare,
iudicium futurum dicit. Ideo autem verus in iudicio ero, quia filius
veracis veritas sum; unde sequitur sed qui misit me verax est. Verax
est pater, non participando, sed generando veritatem. Numquid enim
dicturi sumus: plus veritas quam verax? Si hoc dixerimus, filium
incipiemus dicere patre maiorem. Chrysostomus. Dicit autem hoc, ut
non aestiment quoniam tot audiens ex imbecillitate, non punit; aut
quia eorum cogitationes et contumelias non novit. Theophylactus. Vel
quia dixerat multa habeo de vobis loqui et iudicare, iudicium futuro
saeculo reservans subiungit sed qui me misit, verax est; quasi dicat:
etsi vos infideles estis, pater meus verax est, qui diem stabilivit in
quo vobis retributio fiet. Chrysostomus. Vel aliter. Si in hoc me
misit pater, non ut iudicem mundum, sed ut salvem mundum, verax autem
est pater; convenienter nullum ego nunc iudico; sed haec loquor quae
sunt ad salutem, non quae ad iudicium; unde sequitur et ego quae
audivi ab eo, haec loquor in mundo. Alcuinus. Audisse autem a patre
idem est et esse a patre: quia ab illo habet audientiam a quo habet
essentiam. Augustinus. Dat gloriam patri aequalis filius; tamquam
dicat: do gloriam ei cuius sum filius; quomodo tu superbus es adversus
eum cuius es servus? Alcuinus. Cum autem audissent verax est qui
misit me, non intellexerunt de quo diceret; unde subditur et non
cognoverunt quia patrem eius dicebat Deum. Nondum enim oculos cordis
apertos habebant, quibus patris et filii aequalitatem intelligerent.
|
|