|
Augustinus in Ioannem. Cum dixisset dominus: verax est qui misit
me, non intellexerunt Iudaei quod de patre illis diceret. Videbat
autem ibi aliquos quos ipse noverat post passionem suam esse
credituros; et ideo sequitur dixit ergo eis Iesus: cum exaltaveritis
filium hominis, tunc cognoscetis quia ego sum. Recolite illud: ego
sum qui sum, et cognoscetis quid sit dictum ego sum. Differo
cognitionem vestram, ut impleam passionem meam. Ordine vestro
cognoscetis qui sum, cum scilicet exaltaveritis filium hominis.
Exaltationem autem crucis dicit, quia et ibi exaltatus est quando
pependit in ligno. Hoc oportebat impleri per manus eorum qui postea
fuerant credituri, quibus dicit hoc. Quare nisi ut nemo in quocumque
scelere et male sibi conscius desperaret, quando videat eis donari
homicidium qui occiderant Christum? Chrysostomus in Ioannem. Vel
aliter continua: quia multa signa faciens et docens eos non
converterat, de cruce de reliquo loquitur, dicens cum exaltaveritis
filium hominis, tunc cognoscetis quia ego sum; quasi dicat: vos
aestimatis quod tunc maxime a me separati eritis quando me occideritis;
ego autem dico quoniam tunc maxime scietis et gratia signorum et
resurrectionis et captivitatis vestrae, quoniam ego sum Christus
filius Dei, et quod non contrarior illi; propter quod subdit et a
meipso nihil facio; sed sicut docuit me pater, sic loquor: per hoc
enim indifferentiam substantiae manifestat, et quod nihil extra
paternales intelligentias loquitur; si enim Deo contrarius essem, non
tantam iram movissem contra eos qui me non audierunt. Augustinus.
Vel aliter. Quia dixerat tunc cognoscetis quia ego sum, et ad ipsum
esse pertinet tota Trinitas; ne forte subintraret error
Sabellianorum, continuo subiunxit et a meipso facio nihil; quasi
dicat: a meipso non sum: filius enim de patre est Deus. Quod ergo
addidit sicut docuit me pater, haec loquor, nemini vestrum obrepat
cogitatio carnalis. Nolite vobis quasi duos homines ante oculos
ponere, et loquentem patrem ad filium, sicut facis tu quando aliqua
verba dicis filio tuo. Quae enim verba fierent unico verbo? Si autem
loquitur in cordibus vestris sine sono, quomodo loquitur filio suo?
Incorporaliter pater locutus est filio, quia incorporaliter pater
genuit filium; nec eum sic docuit quasi indoctum genuerit; sed hoc est
eum docuisse, quod est scientem genuisse. Si enim simplex est natura
veritatis, hoc est filio esse quod nosse. Quemadmodum ergo pater illi
gignendo dedit ut esset, sic gignendo dedit ut nosset. Chrysostomus.
Rursus ad humilius sermonem reduxit. Sequitur et qui me misit. Ne
autem aestiment hoc quod dicit misit me, minorationis esse, dicit
mecum est; nam hoc quidem dispensationis, hoc autem deitatis est.
Augustinus. Et cum ambo simul sint, unus tamen est missus, alter
misit: quoniam missio incarnatio est, et ipsa incarnatio filii tantum
est, non et patris. Ergo inquit qui me misit; idest cuius
auctoritate tamquam paterna incarnatus sum. Misit itaque pater
filium, sed non recessit a filio; unde sequitur et non reliquit me
solum: non enim quo misit filium, non ibi erat pater, qui dixit:
caelum et terram ego impleo. Sed quare eum non dereliquit, subdit
quia quae placita sunt ei facio semper; non ex quodam initio, sed sine
initio, sine fine: Dei enim generatio non habet initium temporis.
Chrysostomus. Vel aliter. Quia continuo dicebant, quoniam non ex
Deo est, et quia sabbatum non custodit; contra est, quod ait quoniam
quae placita sunt ei facio semper: ostendens quoniam et solvere
sabbatum, placitum est ei. Multipliciter enim studet ut ostendat quod
nihil facit patri contrarium. Et quia hoc humanius locutus est,
subditur haec illo loquente multi crediderunt in eum: ac si diceret
Evangelista: ne turberis si quid humile a Christo audieris; qui enim
post tantam doctrinam nondum suasi erant, humiliora audiunt, et
suadentur. Igitur crediderunt quidem, sed non ut oportebat; sed
simpliciter quasi laetantes et requiescentes in verborum humilitate: et
hoc ostendit Evangelista in subsequentibus sermonibus, in quibus
narratur quod rursus ei iniuriabantur.
|
|