|
Augustinus in Ioannem. Voluit dominus in profundum fundare fidem
eorum qui crediderant, ut non superficie tenus crederent; et ideo
dicitur dicebat ergo Iesus ad eos qui crediderunt ei Iudaeos: si vos
manseritis in sermone meo, vere discipuli mei eritis. Per hoc quod
dicit si manseritis, ostendit ea quae in eorum corde erant: sciebat
enim quoniam crediderunt quidam, sed non manserunt: et magnum quid eis
promittit, scilicet vere discipulos eius fieri: in quo occulte tangit
quosdam qui prius ab ipso recesserant: et illi eum audierunt et
crediderunt, et recesserunt, quia non permanserunt. Augustinus de
Verb. Dom. Omnes autem nos unum magistrum habemus, et sub illo
condiscipuli sumus. Nec ideo magistri sumus, quia de loco superiore
loquimur: sed magister est omnium qui habitat in omnibus nobis. Ad
discipulum autem parum est accedere; sed oportet manere nos in illo:
et si in illo non manserimus, cademus. Breve opus, breve verbo,
magnum opere, si manseritis. Quid enim est in verbis Dei manere,
nisi nullis tentationibus cedere? Si labor non est, gratis accipis
praemium; si labor est, attende magnum praemium. Et cognoscetis
veritatem. Augustinus in Ioannem. Quasi dicat: quia nunc credentes
estis, manendo, videntes eritis. Non enim quia cognoverunt
crediderunt; sed ut cognoscerent crediderunt. Quid enim est fides,
nisi credere quod non vides; veritas quod credidisti, videre? Si
ergo permaneatur in eo quod creditur, pervenitur ad id quod videtur,
ut scilicet contemplemur ipsam veritatem sicuti est, non per verba
sonantia, sed per lucem splendentem. Veritas incommutabilis est,
panis est mentis; reficit, nec deficit; mutat vescentem, non ipsa in
vescentem mutatur. Ipsa autem veritas verbum Dei est: haec veritas
carne induta est propter nos: latebat in carne, non ut negaretur, sed
ut differretur; ut in carne pateretur, ut caro peccati redimeretur.
Chrysostomus in Ioannem. Vel cognoscetis veritatem, hoc est me:
ego enim sum veritas. Iudaica quidem omnia typus erant, veritatem
autem a me scitis. Augustinus de Verb. Dom. Forte aliquis dicet:
et quid mihi prodest cognoscere veritatem? Et ideo subiungit et
veritas liberabit vos; quasi dicat: si non delectat veritas, delectet
libertas. Liberari enim proprie dicitur liberum fieri, quomodo sanari
sanum fieri. Hoc in verbo Graeco planius est: nam in consuetudine
Latina maxime in eo consuevimus audire hoc verbum, ut quicumque
liberatur intelligatur pericula evadere, molestiis carere.
Theophylactus. Sicut autem supra infidelibus ait: in peccatis
vestris moriemini, sic manentibus in fide, absolutionem annuntiat
peccatorum. Augustinus de Trin. Unde etiam veritas liberabit, nisi
a morte, a corruptione, a mutabilitate? Veritas quippe immortalis,
incorrupta, incommutabilis permanet. Vera autem incommutabilitas est
ipsa aeternitas. Chrysostomus. Eorum autem qui crediderant, erat
etiam increpationes sufferre; sed hi statim saeviunt. Si autem
oportebat eos turbari in priori, convenientius erat ut turbarentur in
hoc, scilicet quod dixit cognoscetis veritatem, ut dicerent: nunc
ergo veritatem nescimus; lex igitur mendacium est, et cognitio
nostra? Sed nullius horum eis cura erat; sed de mundanis rebus
dolent: non enim aliam servitutem noverant nisi mundanam; unde
sequitur responderunt ei Iudaei: semen Abrahae sumus, et nemini
servivimus unquam; quomodo tu dicis: liberi eritis? Quasi dicant:
eos qui de genere sunt Abrahae, qui sunt ingenui, non oportebat
servos vocare: nunquam enim servivimus. Augustinus in Ioannem. Vel
hoc responderunt, non illi qui iam crediderant, sed qui in turba erant
nondum credentes. Hoc autem ipsum nemini servivimus unquam, secundum
huius temporis libertatem, quomodo verum dixisti? Ioseph non est
venumdatus? Prophetae sancti in captivitatem non sunt ducti? O
ingrati, quid est quod vobis assidue imputat Deus, quod vos de domo
servitutis liberavit, si nemini servistis? Vos autem qui loquimini,
quomodo solvebatis tributa Romanis, si nemini unquam servistis?
Chrysostomus. Quia vero non ad vanam gloriam erant quae dicebantur a
Christo, sed ad salutem, non voluit ostendere eos servos esse
hominum, sed peccati: quae difficillima servitus est, a qua solus
Deus eripere potest; unde sequitur respondit eis Iesus: amen,
amen, dico vobis, quia omnis qui facit peccatum, servus est peccati.
Augustinus. Multum commendat quod sic pronuntiat: quodammodo, si
dici fas est, iuratio eius est: amen quippe interpretatur verum, et
tamen non est interpretatum, nec Graecus hoc interpres ausus est
facere, vel Latinus. Nam hoc verbum amen Hebraeum est: non est
autem interpretatum, ut honorem haberet velamento secreti: non ut
esset ligatum, sed ne vilesceret nudatum. Iam quantum hoc commendatum
sit, ex ipsa geminatione cognoscite. Verum dico vobis. Veritas
dicit; quae utique etsi non diceret: verum dico, mentiri omnino non
posset; tamen inculcat, dormientes quodammodo excitat: contemni non
vult quod dicit. Omnis, inquit, Iudaeus, Graecus, dives,
pauper, imperator et mendicus, si facit peccatum, servus est
peccati. Gregorius Moralium. Quia quisquis se pravo desiderio
subicit, iniquitatis domino dudum libera mentis colla supponit. Sed
huic domino contradicimus, cum iniquitati, quae nos ceperat,
reluctamur: cum consuetudini violenter resistimus; cum culpam
poenitendo percutimus et maculas sordium lacrymis lavamus. Gregorius
Moralium. Quanto autem aliqui liberius peragunt perversa quae
volunt, tanto eius servitio obnoxius obligantur. Augustinus. O
miserabilis servitus. Servus hominis aliquando sui domini duris
imperiis fatigatus, fugiendo requiescit: servus peccati quo fugit?
Secum trahit quocumque fugerit: peccatum enim quod facit intus est;
voluptas transit, peccatum non transit: praeteriit quod delectabat,
remansit quod pungat. Solus de peccato liberare potest qui venit sine
peccato, et factus est sacrificium pro peccato; nam sequitur servus
autem non manet in domo in aeternum. Ecclesia est domus, servus
peccator est: multi intrant in Ecclesiam peccatores. Non ergo dixit
servus non est in domo, sed non manet in domo in aeternum. Si ergo
nullus ibi servus erit, quis ibi erit? Quis gloriabitur mundum se
esse a peccato? Multum nos terruit; sed adiungit filius autem manet
in aeternum. Ergo solus in domo sua erit Christus. An forte in hoc
quod dicit filius, caput et corpus est? Non enim sine causa terruit
et spem dedit; terruit, ne peccatum amaremus; spem dedit, ne de
peccati absolutione diffideremus. Haec est ergo spes nostra ut a
libero liberemur: ipse enim pretium dedit, non argentum, sed
sanguinem suum; et propter hoc subditur si ergo filius vos
liberaverit, vere liberi eritis. Augustinus de Verb. Dom. Non a
barbaris, sed a Diabolo; non a corporis captivitate, sed ab animae
iniquitate. Augustinus in Ioannem. Prima libertas est carere
criminibus; sed ista inchoata est, non perfecta libertas: quia caro
concupiscit adversus spiritum, ut non ea quae vultis faciatis.
Libertas autem plena atque perfecta est quando nullae erunt
inimicitiae, quando novissima inimica mors destruetur. Chrysostomus
in Ioannem. Vel aliter. Quia dixerat qui facit peccatum, servus
est peccati, ne praecurrant et dicant: immolationes habemus, illae
nos eripere possunt; propterea induxit servus non manet in domo in
aeternum. Filius manet in aeternum. Domus mentionem facit, patris
principatum domum nominans, ostendens ex translatione humanorum,
quoniam sicut dominus in domo, ita ipse omnium potestatem habet: hoc
enim quod dicit non manet, significat: non habet potestatem donandi;
sed filius, qui est dominus domus, habet. Et ideo sacerdotes veteris
legis non habebant potestatem per sacramenta legalia peccata dimittere:
omnes enim peccaverunt, etiam sacerdotes, qui pro seipsis, ut dicit
apostolus, necesse habebant sacrificia offerre; sed filius hanc habet
potestatem; unde concludit si ergo filius vos liberaverit, vere liberi
eritis: ostendens quod mundana libertas, de qua gloriabantur, non est
vera libertas. Augustinus. Noli ergo libertate abuti ad libere
peccandum; sed utere ad non peccandum: erit enim voluntas tua libera,
si fuerit pia; eris liber, si fueris servus iustitiae.
|
|