|
Augustinus in Ioannem. Iudaei se liberos dixerant, quia semen erant
Abrahae. Quid ergo dominus ad hoc responderit subditur scio quia
filii Abrahae estis; quasi dicat: agnosco vos quia filii estis
Abrahae carnis origine, non cordis fide; et ideo subdit sed quaeritis
me interficere. Chrysostomus in Ioannem. Hoc enim addidit ut non
dicant: peccatum non habemus. Dimittens enim omnem eorum vitam
redarguere, hoc quod prae manibus erat, quod adhuc agere volebant,
ducit in medium. Paulatim enim eos a cognatione illa removit,
erudiens in hoc non magna sapere. Sicut enim libertas et servitus est
ab operibus, ita et cognatio. Sed ne dicerent: hoc iuste agimus,
subiungit causam, dicens quia sermo meus non capit in vobis.
Augustinus. Idest, non capit cor vestrum, quia non recipitur a
corde vestro. Sic est enim sermo Dei fidelibus tamquam pisci hamus:
tunc capit quando capitur; nec fit iniuria illis qui capiuntur: ad
salutem quippe, non ad perniciem capiuntur. Chrysostomus. Et non
dixit: non capitis meum sermonem; sed non capit meus sermo in vobis,
altitudinem suorum dogmatum ostendens. Sed possent dicere: quid si a
teipso loqueris? Propter hoc inducit subdens ego quod vidi apud patrem
meum, loquor: non enim solum eamdem substantiam, sed eamdem veritatem
habeo patris. Augustinus. Dominus autem patrem suum Deum vult
intelligi; quasi dicat: veritatem vidi, veritatem loquor, quia
veritas sum. Si ergo dominus veritatem loquitur quam vidit apud
patrem, se vidit, se loquitur, quia ipse est veritas patris.
Origenes in Ioannem. Manifestat autem haec auctoritas salvatorem
fuisse visorem eorum quae sunt apud patrem; cum tamen homines, quibus
revelatio fit, visores non sint. Theophylactus. Cum vero audis quod
vidi loquor, nequaquam corporalem visionem intelligas, sed naturalem
notitiam veram et approbatam. Sicut enim oculi videntes, integre
aliquid et vere prospiciunt, nec falluntur; sic ego veraciter ea
loquor quae cognovi a patre meo. Sequitur et vos quod vidistis apud
patrem vestrum facitis. Origenes. Adhuc non nominat patrem ipsorum.
Paulo superius Abraham commemoravit; sed dicturus est alterum patrem
eorum, scilicet Diabolum, cuius filii erant, inquantum mali erant,
non inquantum homines erant. Malum ergo quod faciunt, dominus eis
obiurgat et corripit. Chrysostomus. Alia littera habet: et vos quae
vidistis apud patrem vestrum, facite; quasi dicat: sicut ego verbis
et veritate ostendo patrem, ita et vos a rebus ostendite Abraham.
Origenes. Item alia littera habet: et vos quae audistis a patre,
facite. Audierant enim a patre ea quae in lege et prophetis scripta
sunt. Qui autem hoc verbo contra eos qui alterius opinionis sunt,
fuerit usus, ostendit quod non alius Deus est qui legem dedit et
prophetas, et Christi pater. Quaeramus etiam ab inferentibus duas
naturas, dicentes: a patre quidem audivisse alienos, inconveniens
est. Si autem proprii salvatoris erant, et beatae naturae, qualiter
quaerebant illum occidere, et salvatoris sermonem non capiebant? Illi
autem longe molestius acceperunt quam protulerit dominus, quis eorum
esset pater: nam eum qui multarum gentium pater est, fatentur sui fore
patrem; unde sequitur responderunt et dixerunt: pater noster Abraham
est. Augustinus. Quasi dicant: quid tu dicturus es contra
Abraham? Videbantur enim eum provocare ut aliquid mali diceret de
Abraham, et esset eis occasio faciendi quod cogitabant. Origenes.
Sed et hoc ipsum salvator interimit tamquam falso dictum; unde
subditur dicit eis Iesus: si filii Abrahae estis, opera Abrahae
facite. Augustinus. Et tamen superius ait: scio quia filii Abrahae
estis; unde non negavit eorum originem, sed facta condemnat. Caro
eorum ex illo erat, sed vita non erat. Origenes. Vel dicendum,
quod supra in Graeco habetur: scio quod semen Abrahae estis. Ut
ergo haec pateant, videamus primo corporalis seminis et filii
differentiam. Manifestum enim est quod semen in seipso habet rationes
eius cuius est semen, adhuc manentes et pausantes; filius vero,
transmutato semine, et agente in appositam sibi materiam a muliere,
per superinducta nutrimenta similitudinem accipit generantis: et
quantum ad corporalia si aliquis est filius alicuius, subsistit ex
semine; si vero aliquod est semen, non omnino filius efficitur.
Quoniam autem ex operibus iudicantur aliqui semen Abrahae, videndum
est ne forte ex aliquibus seminalibus rationibus, infusis quibusdam
animabus, oporteat imaginari eos qui semen sunt Abrahae. Non omnes
igitur homines semen sunt Abrahae: neque enim omnes habent huiusmodi
rationes consitas in eorum animabus. Oportet igitur eum qui Abrahae
semen est, eius fieri per similitudinem et filium. Possibile vero est
ex negligentia et otio destruere hoc quod est eius semen. Hi autem ad
quos sermo erat, adhuc in spe erant: unde sciebat Iesus quod adhuc
semen erant Abrahae, et nondum peremerant possibilitatem fiendi filii
Abrahae: propter quod eis dicit si filii Abrahae estis, opera
Abrahae facite. Si autem super hoc quod erant semen Abrahae, ad
augmentum magnitudinis adolevissent, verbum Iesu caperent. Sed quia
non accesserant ad hoc quod essent filii, verbum non capiunt, sed
interficere volunt verbum, et quasi confringere, non capientes
magnitudinem eius. Si igitur aliquis vestrum semen est Abrahae, et
adhuc verbum Dei non capit, non quaerat interficere verbum; sed
transmutet se ad hoc quod sit filius Abrahae, et tunc poterit capere
filium Dei. Quidam autem unum ex operibus eligunt Abrahae, illud
scilicet: credidit Abraham Deo, et reputatum est illi ad iustitiam.
Ut autem concedatur eis quod fides sit opus, cur non dictum est
singulariter: opus Abrahae facite, sed pluraliter? Puto enim quod
hoc dictum aequipollet ei quod est: cuncta opera Abrahae facite; ut
tamen ex historia Abrahae allegorice sumpta opera eius spiritualiter
prosequamur. Neque enim oportet eum qui vult esse filius Abrahae,
adire ancillarum coniugia, nec post obitum coniugis in senectute aliam
ducere coniugem. Sequitur nunc autem quaeritis me interficere,
hominem qui veritatem locutus sum vobis. Chrysostomus. Hanc scilicet
veritatem, quod est patri aequalis; propter hoc enim Iudaei
quaerebant eum interficere. Et ut ostendat quod hoc non est contrarium
patri, subdit quam audivi a Deo. Alcuinus. Quia ipse qui est
veritas, a Deo patre genitus erat: audire enim nihil aliud est quam
esse a patre. Origenes. Occidere me, inquit, hominem. Interim
non dico filium Dei; non dico verbum, quia non moritur verbum; hoc
dico, quod videtis, quia quod videtis potestis occidere, et quem non
videtis, offendere. Sequitur hoc Abraham non fecit. Alcuinus.
Quasi dicat: in hoc probatis vos non esse filios Abrahae, quia
facitis opera contraria operibus Abrahae. Origenes. Sed diceret ad
hoc quidam, quoniam superflue dictum est hoc, quod non fecerit
Abraham quod suis temporibus non contingebat fieri: non enim in suis
diebus natus erat Christus. Sed dicendum, quod in temporibus
Abrahae natus fuerat homo, qui quam audierat a domino veritatem,
dicebat; non tamen quaesitus est ab Abraham, ut eum occideret. Et
scias quod spiritualis adventus Iesu nullo tempore defuit sanctis. Ex
hoc igitur comprehendo, omnem hominem, qui post regenerationem et
ceteras apud se factas divinitus gratias, peccat, denuo crucifigere
Dei filium propriis reatibus, in quos rediit; sed hoc Abraham non
fecit. Sequitur vos facitis opera patris vestri. Augustinus. Adhuc
non dicit quis est iste pater eorum. Chrysostomus. Dicit autem hoc
dominus, volens eis auferre superfluam gloriam de cognatione, et
suadere eis ut non ultra spem salutis habeant in cognatione naturali,
sed in ea quae est secundum adoptionem: hoc enim eos prohibebat venire
ad Christum, quia aestimabant cognationem Abrahae sibi sufficere ad
salutem.
|
|