|
Chrysostomus in Ioannem. Quia Iudaei sermonum Christi altitudinem
non susceperant, exiens de templo curavit caecum, sui absentia eorum
furorem mitigans, et per operationem signi, eorum duritiam molliens,
et de his quae dicta sunt a se, faciens fidem; unde dicitur et
praeteriens Iesus, vidit hominem caecum a nativitate. Ubi
considerandum, quod egrediens de templo, studiose venit ad opus sui
manifestativum: ipse enim vidit caecum, non caecus ad eum accessit;
et ita studiose respexit ut discipuli eius videntes eum studiose
aspicientem interrogarent; sequitur enim et interrogaverunt eum
discipuli eius: Rabbi, quis peccavit, hic, an parentes eius, ut
caecus nasceretur? Augustinus in Ioannem. Rabbi magister est.
Magistrum appellant, quia discere cupiebant: quaestionem quippe
proposuerant domino tamquam magistro. Theophylactus. Videtur tamen
haec quaestio peccare: neque enim susceperant apostoli nugas
gentilium, quoniam anima in alio saeculo vivens peccavit: sed
diligenter intuenti non apparet simplex haec quaestio. Chrysostomus.
Venerunt enim ad hanc interrogationem, quia prius paralyticum curans
dixit: ecce sanus factus es: non ultra pecces. Illi igitur
cogitantes quia propter peccata fuerat ille paralysi resolutus,
quaerunt de isto si hic peccavit; quod non est dicere: a nativitate
enim caecus est; aut parentes eius; sed neque hoc: filius enim pro
patre non sustinet poenam. Sequitur respondit Iesus: neque hic
peccavit, neque parentes eius. Augustinus. Numquid vel ipse sine
originali peccato natus erat, vel vivendo nihil addiderat? Habebant
ergo peccatum et ipse et parentes eius, sed non ipso peccato factum est
ut caecus nasceretur. Ipse autem causam dicit quare caecus sit natus,
cum subdit sed ut manifestentur opera Dei in illo. Chrysostomus.
Non autem ex hoc ostendit quod alii caeci facti sunt propter peccata
parentum: neque enim contingit uno peccante alium puniri. Quod autem
dicit ut manifestetur gloria Dei, de seipso dicit, non de patre:
illius enim gloria iam manifesta erat. Sed numquid iste iniuste passus
est? Sed ego eum beneficium accepisse dico per caecitatem: per hanc
enim interioribus respexit oculis. Qui vero ex non ente ad esse eum
deduxit, potestatem habebat absque iniuria et ita eum dimittere.
Dicunt autem quidam, quoniam ut hic non est causativum, sed
significat eventum, sicut et illud: lex subintravit, ut abundaret
delictum; sic et hoc consecutum est, ut dominus oculos clausos
aperiens, et alia naturalis infirmitatis nocumenta corrigens, suam
demonstravit virtutem. Gregorius Moralium. Alia itaque est
percussio qua peccator percutitur, ut sine retractatione puniatur;
alia qua peccator percutitur ut corrigatur; alia qua quisque percutitur
non ut praeterita corrigat, sed ne ventura committat; alia per quam
nec praeterita culpa corrigitur, nec futura prohibetur. Sed dum
inopinata salus percussionem sequitur, salvantis virtus cognita
ardentius amatur. Chrysostomus. Et quia de seipso dixit ut
manifestetur gloria Dei, subiungit me oportet operari opera eius qui
misit me; idest me oportet manifestare meipsum, et facere ea quae
manifestent me patri eadem facientem. Beda. Cum enim filius se
operari opera patris asseruit, sua et patris opera eadem esse
monstravit; quae sunt infirma salvare, debilia roborare, homines
illuminare. Augustinus. Per hoc autem quod dicit qui misit me,
universam gloriam dat illi de quo est, quia ille habet filium qui de
illo sit; ipse non habet de quo sit. Chrysostomus. Addidit autem
donec dies est, idest, donec licet credere hominibus in me, donec
vita haec consistit, oportet me operari; et hoc ostendit subdens venit
nox, quando nemo potest operari. Nox dicta est, secundum illud:
proicite eum in tenebras exteriores. Ibi ergo erit nox, ubi nemo
potest operari, sed recipere quod operatus est. Cum vivis, fac si
quid facturus es: ultra enim neque fides est, neque labores, neque
poenitentia. Augustinus. Si autem modo operamur, hic est dies, hic
est Christus; unde subdit quamdiu sum in mundo, lux sum mundi. Ecce
ipse est dies. Dies iste qui circuitu solis impletur, paucas horas
habet; dies praesentiae Christi usque in consummationem saeculi
extendetur: ipse enim dixit: ecce ego vobiscum sum usque in
consummationem saeculi. Chrysostomus in Ioannem. Quia vero sermonem
quem dixerat, per opera credi fecit, subiungit Evangelista haec cum
dixisset, expuit in terram, et fecit lutum ex sputo, et linivit lutum
super oculos caeci. Qui autem maiores substantias de nihilo ad esse
perduxit, multo magis oculos sine materia fecisset; sed voluit docere
seipsum esse creatorem, qui in principio usus est luto ad hominis
formationem. Ideo autem non aqua utitur ad lutum faciendum, sed
sputo, ut nihil ascribatur fonti; sed discas quoniam virtus oris
oculos aperuit et plasmavit: et deinde ut non videatur eis ex virtute
terrae esse curatio, iussit lavari; unde sequitur et dixit ei: vade,
et lava ad natatoria Siloe, quod interpretatur missus: ut discas
quoniam non indigeo luto ad faciendos oculos. Et quia in Siloe erat
virtus Christi, quae omnia operabatur, propter hoc et
interpretationem nobis Evangelista adiecit, dicens quod interpretatur
missus: ut discas quoniam et illic Christus eum curavit. Sicut enim
apostolus dicit quod petra erat Christus, ita et Siloe spiritualis
erat, cuius repentinus aquae defluxus occulte insinuat nobis Christi
manifestationem praeter omnem spem. Sed quare non statim eum fecit
lavari, sed ad Siloe misit? Ut destruatur Iudaeorum indevotio:
conveniens enim erat omnes eum videre euntem, et lutum super oculos
habentem. Et etiam volens ostendere quoniam non alienus est a lege et
veteri testamento, mittit eum ad Siloe. Non autem erat timendum ne
Siloe sumeret hanc gloriam: multi enim lavantes ibi oculos, nullo
tali beneficio sunt potiti. Et iterum ut discas caeci fidem, qui non
contradixit, neque cogitavit apud seipsum: lutum solet magis
excaecare: multoties lavi in Siloe, et in nullo sum adiutus: si quam
virtutem haberet, praesens utique curasset. Sed simpliciter
obedivit; unde sequitur abiit ergo, et lavit, et venit videns. Sic
igitur manifestavit suam gloriam: non enim parva gloria est ut
aestimetur auctor creationis: ea enim quae de maiori est fides, quod
minus est certificat. In universa autem creatione honorabilior est
homo, eorum autem quae in nobis sunt membrorum honorabilior est
oculus: hic enim corpus gubernat, hic ornat visum; et quod sol est in
orbe terrarum, hoc est oculus in corpore: unde superiorem locum
sortitur, sicut in quodam regali loco collocatus. Theophylactus.
Quidam tamen dicunt quod lutum non fuit depositum, sed in oculos est
conversum. Beda. Mystice autem postquam expulsus est de cordibus
Iudaeorum, mox transivit ad gentilium populum. Praeterire autem
eius, vel iter facere, est de caelis in terram descendere. Itaque
videt caecum, cum misericorditer respexit genus humanum. Augustinus.
Genus enim humanum est iste caecus: haec enim caecitas contigit in
primo homine per peccatum, de quo omnes originem duximus: caecus est
ergo a nativitate. Spuit dominus in terram, de saliva sua lutum
fecit, quia verbum caro factum est, et inunxit oculos caeci.
Inunctus erat et nondum videbat: quando enim inunxit, forte eum
catechumenum fecit. Mittit illum ad piscinam, quae vocatur Siloe,
quia baptizatus est in Christo, et tunc eum illuminavit. Pertinuit
autem ad Evangelistam ut commendaret nobis nomen huius piscinae; et
ait quod interpretatur missus: nisi enim ille fuisset missus, nemo
nostrum esset ab iniquitate dimissus. Gregorius Moralium. Vel
aliter. Per salivam sapor intimae contemplationis accipitur, quae ad
os a capite defluit, quia de claritate conditoris adhuc in hac vita nos
positos gustu revelationis tangit; unde dominus salivam luto miscuit,
et caeci nati oculos reparavit, quia superna gratia carnalem
cognitionem nostram per admixtionem suae contemplationis irradiat, et
ab originali caecitate hominem ad intellectum reformat.
|
|