|
Chrysostomus in Ioannem. Inopinabilitas facti miraculi
incredulitatem inducebat, et ideo dicitur itaque vicini, et qui
viderant eum prius quia mendicus erat, dicebant: nonne hic est qui
sedebat et mendicabat? Mirabilis Dei clementia quo descendebat? Eos
qui mendicabant, cum multa devotione curabat, et hinc Iudaeorum os
obstruens, quoniam non praeclaros, non insignes, neque principes,
sed ignobiles sua dignos ducebat providentia: etenim in salutem omnium
venerat. Sequitur alii dicebant, quia hic est. Caeco enim per
longam viam eunte diligentes inspectores facti ex inopinabilitate eius
quod viderant, non ultra poterant dicere: non est hic. Sequitur alii
autem: nequaquam, sed similis eius est. Augustinus in Ioannem.
Aperti enim oculi vultum mutaverunt. Sequitur ille autem dicebat:
quia ego sum. Vox grata, ne damnetur ingrata. Chrysostomus. Non
enim verecundatus est de priori caecitate, neque formidavit furorem
plebis, neque renuit ostendere seipsum, ut praedicet benefactorem.
Sequitur dicebant ergo ei: quomodo aperti sunt oculi tui? Hunc modum
neque nos scimus, neque ipse qui curatus est novit: sed quod quidem
factum est, noverat, modum autem comprehendere non poterat; unde
sequitur respondit: ille homo qui dicitur Iesus, lutum fecit, et
linivit oculos meos. Vide quomodo verax est. Non dixit unde fecit:
quod enim non noverat, non dicit: neque enim scivit quoniam in terra
expuit. Quoniam autem superunxit, per sensum tactus didicit.
Sequitur et dixit: vade ad natatoria Siloe, et lava. Et hoc etiam
ex auditu testatus est: recognovit enim eius vocem ex disputatione cum
discipulis. Et quia ad unum se praeparaverat, scilicet omnia sibi
suaderi a iubente, subiungit et abii et lavi et vidi. Augustinus.
Ecce annuntiator factus est gratiae, ecce evangelizat et confitetur
Iudaeis. Caecus ille confitebatur, et cor impiorum stringebatur,
quia non habebant in corde quod iam ille habebat in facie; unde
sequitur et dixerunt: ubi est ille? Chrysostomus. Dicebant autem
hoc, occisionem meditantes; iam enim adversus ipsum conspiraverant.
Christus autem non aderat his qui curabantur; non enim quaerebat
gloriam, neque se ostentare. Recedebat etiam semper curans Iesus,
ut omnis suspicio tolleretur signorum. Qui enim non cognoscebant eum,
qualiter ob gratiam eius se curatos confiterentur? Unde sequitur:
ait: nescio. Augustinus. In his verbis inuncto similis erat,
nondum videnti: praedicat, et nescit quid praedicat. Beda. Unde
figuram tenet catechumenorum, qui etsi credunt in Iesum, adhuc tamen
eum quasi nesciunt, quia nondum loti existunt. Pharisaeorum autem
erat approbare opus vel improbare. Chrysostomus. Iudaei igitur
quaerentes ubi est ille? Volebant eum invenire ut eum ducerent ad
eos; quia vero non habuerunt eum, ducunt caecum; unde sequitur
adducunt eum ad Pharisaeos qui caecus fuerat, ut scilicet vehementius
eum interrogarent. Propterea autem et Evangelista subdit erat autem
sabbatum quando lutum fecit Iesus, et aperuit oculos eius: ut
scilicet eorum malam mentem demonstraret, et causam propter quam eum
quaerebant; ut scilicet occasionem contra eum invenirent, et ut
detraherent miraculo per aestimatam legis praevaricationem: quod etiam
manifestum est ex his quae sequuntur; sequitur enim iterum ergo
interrogabant eum Pharisaei quomodo vidisset. Vide autem qualiter non
turbatur caecus: nam quandoquidem turbis dicebat sine periculo
interrogatus, non ita magnum erat veritatem dicere; mirabile autem est
nunc, quod in ampliori periculo constitutus, neque negat, neque
contraria dicit prioribus; sequitur enim ille autem dixit eis: lutum
posuit mihi super oculos meos, et lavi, et video. Hoc autem ad eos
qui iam audierant succinctius loquitur: non enim dixit nomen dicentis,
neque quoniam dixit mihi vade et lava; sed confestim lutum mihi posuit
super oculos, et lavi, et video; et sic contrarium passi sunt eius
quod volebant: duxerunt enim eum ut negaturum, sed ab eo certius
didicerunt. Sequitur dicebant ergo ex Pharisaeis. Augustinus. Non
omnes, sed quidam: iam enim inungebantur quidam. Dicebant ergo nec
videntes nec inuncti non est hic homo a Deo, qui sabbatum non
custodit. Ipse potius custodiebat qui sine peccato erat: sabbatum
enim observare spiritualiter, est non habere peccatum; et hoc admonet
Deus quando commendat sabbatum: omne opus servile non facietis. Quid
sit opus servile a domino audite: omnis qui facit peccatum servus est
peccati. Sed isti sabbatum carnaliter observabant, spiritualiter
violabant. Chrysostomus in Ioannem. Malitiose autem quod factum est
silentes, aestimatam praevaricationem in medium ferebant: non enim
dicebant quoniam sabbato curat, sed quoniam sabbatum non servat.
Sequitur alii dicebant: quomodo potest homo peccator haec signa
facere? A signis enim inducebantur, sed imbecilliter erant
dispositi: congruum enim erat ostendere qualiter sabbatum non
solvitur; sed nondum hanc habebant mentem quod Deus esset, ut possent
respondere quoniam dominus sabbati haec fecit. Nullus denique eorum
audebat ea quae volebat, manifeste dicere, sed in ambiguitate: hi
quidem propter improbabilitatem, alii vero propter amorem principatus.
Sequitur et schisma erat inter eos. Augustinus. Dies enim erat
Christus, qui inter lucem et tenebras dividit. Chrysostomus in
Ioannem. Volentes autem qui dixerant homo peccator non potest talia
signa facere, os aliorum obstruere, eum qui suscepit virtutis
experientiam, in medium ducunt, ut non videantur ipsi advocatione
uti; unde sequitur dicunt ergo caeco iterum: tu quid dicis de illo qui
aperuit tibi oculos? Theophylactus. Vide quomodo benevole quaerunt:
non enim dixerunt: tu quid dicis de illo qui sabbatum non observat?
Sed miraculum commemorant: quomodo aperuit tibi oculos? Pene ipsum
sanatum concitantes; quasi dicerent: benefecit tibi, unde debes eum
praedicare. Augustinus. Vel quaerebant quemadmodum hominem
calumniarentur, ut eum ex synagoga eicerent. Sed ille constanter quod
sentiebat expressit; unde sequitur ille autem dixit, quia propheta
est. Adhuc quidem inunctus in corde, nondum Dei filium
confitebatur; non mentitur tamen: ipse enim dominus de seipso ait:
non est propheta sine honore nisi in patria sua.
|
|