|
Chrysostomus in Ioannem. Quia Pharisaei caecum attonitum facere non
valuerunt, sed videbant eum cum omni propalatione benefactorem suum
praedicantem, per parentes putabant Christi miraculum annihilare;
unde dicitur non crediderunt ergo Iudaei de illo quia caecus fuisset et
vidisset, donec vocaverunt parentes eius qui viderat. Augustinus in
Ioannem. Idest, caecus fuerat et viderat. Chrysostomus. Sed haec
est veritatis natura: per quae putatur insidias pati, per haec fortior
fit: mendacium enim sibi ipsi quidem obviat, et per ea per quae
laedere veritatem videtur, per ea clariorem eam ostendit, quod et nunc
factum est. Ne enim aliquis diceret quod vicini nihil certum
dixerunt, sed per quamdam assimilationem locuti sunt, parentes in
medium ducuntur, qui maxime suum filium cognoscebant. Statuentes
autem eos in medium, cum multo furore interrogant; unde sequitur et
interrogaverunt eos, dicentes: hic est filius vester? Et non
dicunt: qui quandoque fuit caecus, sed quem dicitis quia natus est
caecus. O iniqui. Quis pater eligeret talia mentiri de filio?
Solum non dicunt: quem vos fecistis caecum. Duobus autem his ad
negationem eos inducere conantur: et in hoc quod dicunt quem dicitis
quia natus est caecus, et in hoc quod subdunt quomodo ergo nunc videt?
Theophylactus. Quasi dicant: aut hoc falsum est quod nunc videat,
aut primum quod caecus fuerit; sed constat hoc esse verum quod videt:
falsum ergo fuit quod caecum eum dicebatis. Chrysostomus. Tribus
ergo interrogationibus factis: si filius eorum est, si caecus fuit,
et qualiter vidit, duas confitentur; unde sequitur responderunt ergo
eis parentes eius, et dixerunt: scimus quia hic est filius noster, et
quia caecus natus est. Tertiam autem abiciunt; unde subdunt quomodo
autem nunc videat nescimus, aut quis eius aperuit oculos nos nescimus.
Et hoc etiam pro veritate factum est, ut nullus alius, sed is qui
curatus est, et qui dignus fide erat, hoc confiteretur; unde sequitur
ipsum interrogate: aetatem habet, ipse de se loquatur. Augustinus.
Quasi dicant: iuste cogeremur loqui pro infante, quia ipse pro se
loqui non posset. Caecum a nativitate novimus, sed loquentem.
Chrysostomus. Qualiter ergo grati fuerint parentes, qui eorum quae
sciebant quaedam tacuerunt propter timorem Iudaeorum? Sequitur enim
haec dicebant parentes eius, quia timebant Iudaeos. Rursus et hic
opinionem Iudaeorum et mentem Evangelista inducit; unde sequitur iam
enim conspiraverant Iudaei ut si quis eum confiteretur esse Christum,
extra synagogam fieret. Augustinus. Iam non erat malum fieri extra
synagogam: illi expellebant, Christus suscipiebat. Sequitur
propterea parentes eius dixerunt: quia aetatem habet, ipsum
interrogate. Alcuinus. In quo ostendit Evangelista, illos non per
ignorantiam, sed propter metum talia respondisse. Theophylactus.
Imbecilliores enim filio erant, qui testis aderat intrepidus
veritatis, illuminatos habens oculos intellectus a Deo.
|
|