|
Chrysostomus in Ioannem. Quia parentes miserunt Pharisaeos ad illum
qui curatus est, rursus vocaverunt eum secundo; unde dicitur
vocaverunt ergo rursus hominem qui caecus fuerat. Non autem manifeste
dicunt: nega quoniam Christus te curavit; sed sub praetextu
religionis ad hoc eum inducere volunt; unde sequitur da gloriam Deo:
quasi dicant: confitere quia hic nihil est operatus. Augustinus in
Ioannem. Nega quod accepisti. Hoc plane non est Deo gloriam dare,
sed Deum potius blasphemare. Alcuinus. Sic autem volebant illum
dare gloriam Deo, ut, sicut et ipsi, Christum diceret peccatorem;
unde sequitur nos scimus quia hic homo peccator est. Chrysostomus in
Ioannem. Qualiter ergo non arguistis eum dicentem: quis ex vobis
arguet me de peccato? Alcuinus. Sed ille ut neque pateret
calumniae, neque veritatem celaret, non dixit: scio eum iustum; nam
sequitur dicit ergo ille: si peccator est, nescio. Chrysostomus in
Ioannem. Qualiter qui dixit: quoniam propheta est, nunc dicit si
peccator est, nescio? Numquid modo timuit caecus? Absit; sed
voluit Christum a rei testimonio, et non a sua voce ab incusatione
eripere, et suam responsionem facere fide dignam ab accepto beneficio;
unde subdit unum scio, quia caecus cum essem, modo video; quasi
dicat: nihil modo de hoc dico utrum sit peccator, sed iterum dico quod
manifeste novi. Quia igitur nequiverant evertere quod factum est, ad
priores redeunt sermones, rursus modum curationis inquirentes; sicut
canes quidem venationem nunc huc, nunc illuc investigantes; unde
sequitur dixerunt ergo illi: quid fecit tibi? Quomodo aperuit tibi
oculos? Hoc est, numquid praestigio aliquo? Non enim dixerunt:
qualiter vidisti? Sed: qualiter aperuit oculos tibi? Dantes
occasionem detrahendi contra eius operationem. Donec igitur res
inquisitione indigebat, caecus remisse loquebatur; quia vero iam
vicerat, audacter de reliquo eis loquitur; unde sequitur respondit
eis: dixi vobis iam, et audistis; quid iterum vultis audire? Quasi
dicat: non attenditis ad ea quae dicuntur: unde ultra non respondebo
vobis inaniter interrogantibus, et non volentibus addiscere, sed
cavillari quae dicuntur; unde sequitur numquid et vos vultis discipuli
eius fieri? Augustinus in Ioannem. Quid est numquid et vos, nisi
quia iam ego sum, numquid et vos vultis? Iam video, sed non
invideo. Haec loquebatur iam stomachans adversus duritiam Iudaeorum,
et ex caeco videns, non ferens caecos. Chrysostomus. Ita forte quid
est veritas, ita imbecille mendacium; nam veritas quidem et si
despectos assumpserit, claros eos facit vel ostendit; mendacium autem
et si cum fortibus fuerit, imbecilles eos monstrat. Sequitur
maledixerunt ergo ei, et dixerunt: tu discipulus eius sis.
Augustinus. Maledictum est, si cor discutias, non si verba
perpendas. Tale maledictum super nos et super filios nostros.
Sequitur nos autem Moysi discipuli sumus; nos scimus quia Moysi
locutus est Deus. Sed tunc sciretis, quia per Moysen praedictus est
Deus: habetis enim dominum dicentem: si crederetis Moysi,
crederetis et mihi: de me enim ille scripsit. Itane sequimini servum
et dorsum ponitis contra dominum? Nam subditis hunc autem nescimus
unde sit. Chrysostomus. Ea quae per visum cognoscitis, auditu
minora aestimatis: illa enim quae nosse vos dicitis, a progenitoribus
audistis. Sed nonne fide dignior est qui certificavit quod a Deo
venit per miracula, quae non solum audistis, sed vidistis? Unde
sequitur respondit ille homo, et dixit eis: in hoc enim mirabile est,
quia vos nescitis unde sit, et aperuit oculos meos. Ubique signum
inducit, quia hoc depravare non poterant, sed ab eo convincebantur:
et quia dixerant quod homo peccator non potest talia signa facere, de
cetero illorum assumit iudicium, propria verba eis in memoriam
reducens; unde subdit scimus autem quia peccatores Deus non audit;
quasi dicat: opinio haec mea et vestra communis est. Augustinus.
Adhuc tamen unctus loquitur: nam et peccatores exaudit Deus. Si
enim non exaudiret, frustra publicanus diceret: Deus, propitius esto
mihi peccatori; ex illa confessione meruit iustificationem, quomodo
ipse caecus illuminationem. Theophylactus. Vel dicendum est,
quoniam quod dictum est, Deum non exaudire peccatores, hoc significat
quod facere miracula Deus peccatoribus non concedit. Cum vero veniam
implorant de commissis, translati sunt de gradu peccantium ad statum
poenitentium. Chrysostomus. Et vide quod cum supra dixit si peccator
est, nescio, non dubitans dixit: hic enim non solum a peccatis eum
excusat; sed valde Deo placentem ostendit: nam subdit si quis Dei
cultor est, et voluntatem eius facit, hunc exaudit. Non enim
sufficit Deum cognoscere, sed voluntatem eius facere. Deinde
extollit quod factum est, dicens a saeculo non est auditum quia quis
aperuit oculos caeci nati; quasi dicat: si confitemini quoniam Deus
peccatores non audit, hic autem miraculum fecit, et tale quale nullus
hominum fecit, manifestum est virtutem qua hoc fecit, maiorem esse
quam quae est secundum hominem virtus; unde subdit nisi esset hic a
Deo, non posset facere quidquam. Augustinus. Libere, constanter,
veraciter. Haec enim quae facta sunt a domino, a quo fierent nisi a
Deo? Aut quando a discipulis talia fierent, nisi in eis dominus
habitaret? Chrysostomus. Quia ergo veritatem locutus, in nullo
confusus est; quando maxime admirari eum oportebat, tunc eum
condemnant; sequitur enim responderunt et dixerunt ei: in peccatis
natus es totus, et tu doces nos? Augustinus. Quid est totus? Cum
oculis clausis. Sed qui aperuit oculos, salvat et totum.
Chrysostomus. Vel dicunt totus ac si dicant: a prima aetate in
peccatis es. Hic igitur eius caecitatem exprobrant, ostendentes quod
propter peccata factus est caecus; quod rationem non habebat. Donec
ergo expectabant eum negaturum esse, fide dignum esse putabant; sed
nunc eum eiciunt; unde sequitur et eiecerunt eum foras. Augustinus.
Ipsi illum magistrum fecerant, ipsi ut discerent toties
interrogaverunt, et ingrati docentem proiecerunt. Beda. Solet enim
maiorum consuetudo a minoribus aliquid discere dedignari.
|
|