|
Chrysostomus in Ioannem. Qui propter veritatem et Christi
confessionem iniuria opprimuntur, hi maxime honorantur; quod in caeco
factum est: eiecerunt enim eum ex templo Iudaei, et invenit eum
dominus templi, et eum suscepit sicut agonotheta athletam multum
laborantem, et coronavit; unde dicitur audivit Iesus quia eiecerunt
eum foras, et cum invenisset eum, dixit ei: tu credis in filium
Dei? Ostendit autem Evangelista quoniam propter hoc venit Iesus ut
ei loqueretur. Interrogat autem non ignorans, sed volens seipsum
notum facere, et ostendens quoniam multum appretiatur eius fidem;
quasi dicat: plebs conviciata est mihi, sed nulla mihi est cura
illorum: unius cura est: ut tu credas. Melior est faciens voluntatem
Dei, quam decies mille iniqui. Hilarius de Trin. Si autem sola
Christi qualiscumque confessio fidei esset consummatio, dictum
fuisset: tu credis in Christum? Sed quia haereticis pene omnibus hoc
nomen in ore esset futurum ut Christum confiterentur, et filium tamen
negarent, id quod proprium Christo est, ad fidem poscitur, idest ut
credatur in Dei filium. Credidisse autem in Dei filium quid
proficit, si credatur in creaturam, cum a nobis fides in Christo non
creaturae Dei, sed filii Dei postuletur? Chrysostomus. Nondum
autem caecus Christum noverat: caecus enim erat antequam veniret ad
Christum, et post curationem a Iudaeis circum trahebatur; unde
sequitur respondit ille, et dixit: quis est, domine, ut credam in
eum? Desiderantis et valde inquirentis animae verbum est. Pro quo
tot disputavit, hunc ignorat, ut discas in eo veritatis amorem. Non
autem dixit ei dominus: ego sum qui curavi te; sed medie adhuc
loquitur; unde sequitur et vidisti eum. Theophylactus. Hoc autem
dicit, ut reducat ei in memoriam sanitatem, et quia ab ipso virtutem
videndi acceperat. Attende autem, quoniam qui loquebatur, ex Maria
natus est, et ipse idem est Dei filius, non alius et alius secundum
errorem Nestorii; unde sequitur et qui loquitur tecum, ipse est.
Augustinus in Ioannem. Modo lavat faciem cordis eius. Denique iam
facie lota cordis, et mundata conscientia, agnoscit illum non filium
hominis tantum, quod ante crediderat, sed iam filium Dei, qui carnem
susceperat; unde sequitur at ille ait: credo, domine. Parum est
credere; vis videre qualem credat? Et procidens adoravit eum.
Beda. In quo possunt sumere exemplum, ut non erecta cervice quis
dominum roget; sed supplex in terram prostratus eius misericordiam
imploret. Chrysostomus. Per hoc igitur eius divinam virtutem
ostendit, verbo opus adiungens. Dominus autem illum ferventiorem
circa fidem fecit, et eos qui eum sequebantur, erexit; unde sequitur
et dixit eis Iesus: in iudicium ego in hunc mundum veni.
Augustinus. Dies enim erat inter lucem et tenebras discurrens.
Recte autem subditur ut qui non vident, videant: quia de tenebris
liberat. Sed quid est quod sequitur: et qui vident, caeci fiant?
Audi quod sequitur: commoti sunt enim Pharisaei quidam ex verbis
istis; unde sequitur et audierunt quidam ex Pharisaeis qui cum ipso
erant, et dixerunt ei: numquid et nos caeci sumus? Hoc enim eos
movebat et qui vident, caeci fiant. Sequitur dixit ergo eis Iesus:
si caeci essetis, non haberetis peccatum; id est, si vos caecos
diceretis, et ad medicum recurreretis. Nunc vero quia dicitis:
videmus, peccatum vestrum manet: quia enim dicendo videmus, medicum
non quaeritis, in caecitate vestra manebitis. Hoc ergo quod paulo
ante dixit ego veni ut qui non vident, videant, id est, qui se non
videre confitentur, et medicum quaerunt, ut videant; et qui vident,
caeci fiant, id est, qui se putant videre, et medicum non quaerunt,
in sua caecitate permaneant. Ergo istam discretionem vocavit
iudicium, cum ait in iudicium veni in hunc mundum. Non illud iudicium
iam intulit mundo quo de vivis et mortuis in fine saeculi iudicabit.
Chrysostomus. Vel aliter. In iudicium dixit, id est in maius
supplicium, ostendens quoniam qui condemnaverunt eum, ipsi sunt qui
condemnati sunt. Quod autem dicit ut qui non vident, videant, et qui
vident caeci fiant, idem est quod Paulus dicit quod gentes quae non
quaerebant iustitiam, invenerunt iustitiam quae est ex fide Christi;
Israel autem persequens legem iustitiae, in legem iustitiae non
pervenit. Theophylactus. Quasi dicat: ecce qui a nativitate non
viderat, iam videt anima et corpore; qui vero videre videntur,
excaecati sunt intellectu. Chrysostomus. Sunt enim duae visiones et
duae caecitates, scilicet sensibilis et intellectualis. Illi autem ad
sensibilia inhiabant solum, et de sensibili solum verecundabantur
caecitate; unde ostendit eis quod melius esset eos esse caecos quam sic
videntes; propter quod dicit si caeci essetis, non haberetis
peccatum, quia tolerabilius fieret vobis supplicium. Sed nunc
dicitis, quia videtis. Theophylactus. Non considerantes factum in
caeco miraculum, non estis digni venia, quasi ex visis miraculis ad
fidem non attracti. Chrysostomus. Hoc igitur quod aestimabant esse
magnam laudem, ostendit quod eis fert supplicium: et simul consolatus
est eum qui a nativitate fuerat caecus de corporali caecitate. Non
autem sine causa Evangelista dicit, quod audierunt hoc quidam ex
Pharisaeis qui cum ipso erant; sed ut rememoretur quoniam isti illi
erant qui prius restiterant Christo, deinde eum lapidare voluerunt.
Erant enim quidam superficie tenus sequentes, et facile in contrarium
transmutabantur. Theophylactus. Vel aliter. Si caeci essetis,
idest inscii Scripturarum, nequaquam tam grande vobis peccatum
incumberet, tamquam ignorantia peccantibus: nunc vero quia prudentes
vos atque legisperitos asseritis, per vos ipsos condemnabiles estis.
|
|