|
Induam caelos tenebris, et saccum ponam operimentum eorum. Dominus
dedit mihi linguam eruditam, ut sciam sustentare eum qui lapsus est
verbo. Erigit mane, mane erigit mihi aurem, ut audiam quasi
magistrum. (Isaias 50, 3-4). Glossa. Inter cetera
incarnationis Christi mysteria, quae Isaias propheta diligenter et
aperte praenuntiat, dicit induam caelos tenebris etc., ex quibus
verbis accipere possumus Evangelii secundum Lucam materiam, modum
scribendi, finem et conditionem scriptoris. Augustinus de Cons.
Evang. Lucas enim circa sacerdotalem domini stirpem atque personam
magis occupatus videtur, unde per vitulum significatus est, propter
maximam victimam sacerdotis. Ambrosius in Luc. Vitulus enim
sacerdotalis est victima, unde bene congruit vitulo hic Evangelii
liber, qui a sacerdotibus inchoavit et consummavit in vitulo, qui
omnium peccata suscipiens pro totius mundi vita est immolatus; et ipsam
vituli immolationem Lucas stylo quodam pleniore diffudit. Glossa.
Quia igitur passionem Christi principaliter exponere Lucas intendit,
huius Evangelii materia significari potest in eo quod dicitur induam
caelos tenebris, et saccum ponam operimentum eorum; nam ad litteram in
passione Christi tenebrae factae sunt, et in discipulis fides
obscurata est. Hieronymus super Isaiam. Et Christus despectus erat
et ignobilis quando pendebat in cruce; et absconditus est vultus eius
atque despectus, ut humano corpore divina potentia celaretur.
Hieronymus de viris illustribus. Sermo autem Lucae tam in Evangelio
quam in actibus apostolorum comptior est et saeculari redolet
eloquentia. Unde subditur dominus dedit mihi linguam eruditam.
Ambrosius in Luc. Nam licet Scriptura divina mundanae evacuet
sapientiae disciplinam, quod maiore fucata verborum ambitu quam rerum
ratione subnixa sit; tamen si quis in Scripturis divinis etiam illa
quae imitanda illi putant, quaerat, inveniet. Sanctus enim Lucas
velut quemdam historicum ordinem tenuit, et plura nobis gestorum domini
miracula revelavit; ita tamen ut omnes sapientiae virtutes Evangelii
ipsius complecteretur historia. Quid enim praecellentius ad sapientiam
naturalem, quam quod spiritum sanctum creatorem etiam dominicae
incarnationis extitisse reseravit? Docet moralia in eodem libro,
quemadmodum scilicet amare inimicum debeam; docet etiam rationalia,
cum lego quoniam qui fidelis est in minimo, et in magno fidelis est.
Eusebius in Eccles. Hist. Is ergo genere quidem Antiochenus,
arte medicus, secundum hanc medicinam quam ex apostolorum vel societate
vel traditione susceperat, duos nobis medicinales libros, quibus non
corpora sed animae curentur explicuit. Unde sequitur ut sciam
sustentare eum qui lapsus est verbo. Hieronymus super Isaiam. Dicit
enim se a domino accepisse sermonem, quomodo lapsum errantemque populum
sustentet, et revocet ad salutem. Graecus expositor. Cum autem
Lucas bonae indolis esset et capacitatis strenuae, Graecorum
scientiam consecutus est. Grammaticam siquidem atque poesim adeptus
perfecte, rethoricam autem et persuadendi leporem assecutus ad plenum,
neque philosophiae muneribus caruit; denique et medicinam acquirit, et
quoniam naturae velocitate satis de humana gustaverat sapientia, ad
altiorem convolat. Accelerat igitur ad Iudaeam, et visibiliter et
verbo tenus Christum adit. Cumque veritatem cognosceret, verus
efficitur Christi discipulus, plurimum magistro commoratus. Glossa.
Unde subditur erigit mane, quasi a iuventute ad saecularem
sapientiam; mane erigit mihi aurem ad divina, ut audiam quasi
magistrum, scilicet ipsum Christum. Eusebius in Eccles. Hist.
Tradunt autem quod Evangelium suum ex Pauli ore conscripserit, sicut
et Marcus quae ex Petri ore fuerant praedicata conscripsit.
Chrysostomus super Matthaeum. Uterque autem eorum magistrum imitatus
est; hic quidem Paulum super flumina fluentem, ille autem Petrum
breviloquio studentem. Augustinus de Cons. Evang. Eo autem
tempore scripserunt quo non solum ab Ecclesia Christi, verum etiam ab
ipsis adhuc in carne manentibus apostolis probari meruerunt. Et haec
prooemialiter dicta sufficiant.
|
|