|
Eusebius Eccles. Hist. Lucas in initio Evangelii sui, causam cur
scripserit indicavit, videlicet quoniam multi alii temere
praesumpserant enarrare res quae sibi magis erant ad liquidum
compertae: et hoc est quod dicit quoniam quidem multi conati sunt
ordinare narrationem rerum. Ambrosius in prooem. in Lucam. Nam
sicut multi in Iudaeorum populo divino infusi spiritu prophetaverunt,
alii autem pseudoprophetae erant potius quam prophetae; sic et nunc in
novo testamento multi Evangelia scribere conati sunt, quae boni
nummularii non probarunt: et aliud quidem fertur Evangelium quod
duodecim scripsisse dicuntur: ausus est etiam Basilides Evangelium
scribere: fertur aliud secundum Thomam, et aliud secundum Matthiam.
Beda. Multos ergo eos non tam numerositate quam haereseos multifariae
diversitate connumerat, qui non spiritus sancti munere donati, sed
vacuo labore conati, magis ordinaverunt narrationem, quam historiae
texuerunt veritatem. Ambrosius. Qui enim conatus est ordinare, suo
labore conatus est, nec implevit suo conatu: sine conatu sunt enim
donationes et gratia Dei, quae ubi se infuderit, rigare consuevit,
ut non egeat, sed redundet scriptoris ingenium: et ideo bene dicit
rerum quae in nobis completae sunt, vel quae in nobis redundant: quod
enim redundat, nulli deficit, et de completo nemo dubitat, cum fidem
effectus astruat, exitus prodat. Origenes in Lucam. Dicit autem
rerum, quia non secundum phantasiam, iuxta haereticos, exercuit
Iesus carnalem ipsius adventum; sed cum veritas esset, revera
negotium prosecutus est. Affectum autem suum indicat ex hoc quod ait
quae in nobis completae sunt; idest, quae in nobis manifestissimae
sunt ostensae: id enim quod Graece legitur peplirophorimenon uno verbo
Latinus sermo non explicat: certa enim fide et ratione cognoverat,
neque in aliquo fluctuabat. Chrysostomus. Evangelista autem non
solum testimonio contentus est proprio, sed ad apostolos totum refert,
inde robur venatur sermoni; et ideo subdit sicut tradiderunt nobis qui
ab initio ipsi viderunt. Eusebius Eccles. Hist. Certus est quod
veritatem, vel Paulo exponente, vel aliis apostolis qui ab initio
ipsi viderant, vel sibi tradiderant, consecutus sit. Chrysostomus.
Dicit autem viderunt, quia hoc maxime robur nanciscitur credulitatis,
quod addiscitur ab his qui praesentialiter viderunt. Origenes. Palam
est autem quod cuiusdam doctrinae finis est in ipsa doctrina, sicut
geometriae; alterius vero doctrinae finis in opere computatur, sicut
medicinae; et ita est in sermone Dei. Et ideo postquam
significaverat scientiam ex hoc quod dixerat ipsi viderunt, demonstrat
opera ex hoc quod sequitur: et ministri fuerunt sermonis vel verbi.
Ambrosius. Nam congruit ista locutio, ut maius mysterium verbi quam
auditum esse credamus; sed quia non prolativum verbum, sed
substantiale significatur, non vulgare verbum, sed caeleste
intelligamus, cui apostoli ministrarunt. Cyrillus. Quod autem
dicit, huius verbi visores fuisse apostolos, concordat cum Ioanne,
qui dicit: verbum caro factum est, et habitavit in nobis, et vidimus
gloriam eius. Verbum namque, mediante carne, visibile factum est.
Ambrosius. Non solum autem secundum corpus viderunt dominum, sed
etiam secundum verbum. Viderunt enim verbum, qui cum Moyse et Elia
viderunt gloriam verbi; alii non viderunt, qui corpus tantummodo
videre potuerunt. Origenes. Et in Exodo quidem scriptum est:
populus videbat vocem domini; vox autem auditur potius quam videtur.
Sed propterea ita scriptum est ut ostenderetur nobis aliis videri
oculis vocem domini, quibus illi aspiciunt qui merentur. Porro in
Evangelio non vox cernitur, sed sermo qui voce praestantior est.
Theophylactus. Ex hoc enim manifeste innuitur quod Lucas non fuit
discipulus ab initio, sed processu temporis; alii autem fuerunt
discipuli ab initio, ut Petrus et filii Zebedaei. Beda in Lucam.
Et tamen Matthaeus quoque et Ioannes in multis quae scriberent, ab
his qui infantiam, pueritiam, genealogiamque eius scire et gestis
interesse potuerant, audire opus habebant. Origenes. Deinde
facultatem scribendi replicat: quoniam ea quae scripsit, non rumore
cognoverit, sed ab initio fuerit ipse consecutus: unde sequitur visum
est et mihi, assecuto a principio omnia diligenter, ex ordine tibi
scribere, optime Theophile. Ambrosius. Cum dicit visum est et
mihi, non negat Deo visum: a Deo enim praeparatur voluntas hominum.
Prolixiorem autem hunc Evangelii librum quam ceteros esse nemo
dubitaverit; et ideo non ea quae falsa sunt, sed quae vera, sibi
vindicat: et ideo dicit assecuto quidem omnia visum est scribere: non
omnia, sed ex omnibus: quia quae fecit Iesus si scribantur omnia,
nec ipsum mundum capere arbitror. Consulto autem quae ab aliis sunt
scripta praeteriit, ut propriis quibusdam singuli Evangeliorum libri
mysteriorum gestorumque miraculis eminerent. Theophylactus. Scribit
autem ad Theophilum virum inclytum, fortassis et principem, quia quod
dicit cratiste, idest optime, sive strenue, non dicebatur nisi
principibus et praesidibus; sicut et Paulus Festo praesidi dixit:
cratiste (hoc est optime vel strenue) Feste. Beda. Theophilus
autem interpretatur amans Deum vel amatus a Deo. Quisquis ergo amat
Deum, sive a Deo se desiderat amari, ad se scriptum putet
Evangelium, et ut sibi datum munus, sibique commendatum pignus
conservet. Non autem novorum quorumlibet eidem Theophilo et velut
ignotorum ratio pandenda; sed eorum de quibus eruditus est, verborum
promittitur veritas exprimenda, cum subditur ut cognoscas eorum
verborum de quibus eruditus es, veritatem; scilicet, ut quo quid
ordine a domino gestum dictumve sit, agnoscere queas. Chrysostomus.
Vel aliter. Ut certitudinem habeas, et securus existas, quae auditu
perceperas, prospiciens in Scriptura. Theophylactus in Lucam.
Plerumque enim cum sine scripto aliquid dicitur, calumniantur illud
quasi falsum; cum vero quis quae dicit scripserit, tunc magis
credimus: quia nisi putaret vera, non scriberet. Chrysostomus. Vel
aliter. Totum Evangelistae prooemium duo continet: conditionem eorum
qui ante eum Evangelium scripserant, puta Matthaei et Marci; et
rursum cur et ipse scribere proposuit. Cum vero dixisset conati sunt,
vocabulum protulit potens applicari et ad praesumptuose aggredientes
materiam, et ad honeste pertractantes illam. Duabus enim additionibus
dubiam sententiam certificat. Primo quidem quia dixit quae in nobis
completae sunt rerum; secundo quia dixit sicut tradiderunt nobis qui ab
initio ipsi viderunt. Simul autem hoc quod dico tradiderunt indicare
mihi videtur quod et ipsi moneantur propagare; velut enim illi
tradiderunt, ipsos quoque oportebit accipientes seriatim ad invicem
promulgare. Nondum autem commendantibus Scripturae quae tradita
fuerint, contingebat inconvenientia plurima provenire diuturnitate
temporis, unde merito quae de primis visoribus verbi et ministris verbi
acceperant, in scriptis universo mundo traditionem praestiterunt, et
calumnias propellentes, et oblivionem destruentes, et ex ipsa
traditione integritatem accomodantes.
|
|