|
Beda. Quia salutatione insolita virginem turbatam viderat, quasi
familiarius notam vocans ex nomine, ne timere debeat iubet: unde
dicitur et ait ei Angelus: ne timeas, Maria. Graecus. Quasi
dicat: non accessi decepturus, immo deceptionis absolutionem
depromere; non veni praedaturus inviolabilem tuam virginitatem, sed
conditori puritatis et custodi contubernia reserare; non sum serpentis
minister, sed perimentis serpentem legatus; sponsalium tractator, non
insidiarum molitor. Sic ergo nequaquam distrahentibus ipsam
considerationibus vexari permisit, ne diiudicaretur infidus minister
negotii. Chrysostomus. Qui autem apud Deum meretur gratiam, non
habet quid timeat; unde sequitur invenisti enim gratiam apud Deum.
Qualiter autem illam quisque reperiet, nisi humilitate mediante?
Humilibus enim dat Deus gratiam. Graecus. Inveniet enim gratiam
virgo coram Deo, quia splendore pudicitiae propriam exornans animam,
gratum Deo se habitaculum praeparavit; nec solum caelibatum
inviolabilem conservavit, sed etiam immaculatam conscientiam
custodivit. Origenes in Lucam. Invenerant enim plures gratiam ante
eam; et ideo subdit quod proprium est, dicens ecce concipies in
utero. Graecus. Quod dicitur ecce, celeritatem et praesentiam
denotat, insinuans cum eius verbo celebratam esse conceptionem. Dicit
autem concipies in utero, ut demonstret, dominum ab ipso utero
virginali et de nostra substantia carnem suscipere. Venit enim divinum
verbum emundaturum naturam humanam, et partum, et nostrae generationis
primordia; et ideo sine peccato et humano semine, per singula sicut
nos in carne concipitur, et novem mensium spatio gestatur in utero.
Gregorius Nyssenus. Sed quoniam contingit specialiter divinum
concipi spiritum, et spiritum parere salutarem, secundum prophetam;
ideo addidit et paries filium. Ambrosius. Non autem omnes sunt sicut
Maria, ut dum de spiritu sancto concipitur, verbum pariant; sunt
autem quae abortivum excludant verbum, antequam pariant; sunt quae in
utero Christum habeant, sed nondum formaverint. Gregorius
Nyssenus. Cum autem expectatio partus mulieribus timorem incutiat,
sedat timoris metum dulcis partus relatio, cum subditur et vocabis
nomen eius Iesum: salvatoris enim adventus est cuiuslibet timoris
propulsio. Beda super Lucam. Iesus autem salvator sive salutaris
interpretatur. Graecus. Dicit autem tu vocabis, non pater: patre
enim caret quantum ad inferiorem generationem, sicut et matre respectu
supernae. Cyrillus. Hoc autem nomen de novo fuit verbo impositum,
nativitati congruens carnis, secundum illud propheticum: vocabitur
tibi nomen novum quod os domini nominavit. Graecus. Verum quia hoc
nomen commune est sibi cum successore Moysi, idcirco innuens Angelus
quod non erit secundum illius similitudinem, subiungit hic erit
magnus. Ambrosius. Dictum est quidem etiam de Ioanne quia erit
magnus; sed ille quasi homo magnus, hic quasi Deus magnus. Late
enim funditur Dei virtus, late caelestis substantiae magnitudo
porrigitur: non loco clauditur, non opinione comprehenditur, non
aestimatione concluditur, non aetate variatur. Origenes. Vide ergo
magnitudinem salvatoris quomodo in toto orbe diffusa sit: ascende in
caelos, quomodo caelestia repleverit; descende cogitatione ad
abyssos, et vide eum illuc descendisse: si hoc videris, pariter
intueberis opere completum hic erit magnus. Graecus. Neque carnis
assumptio deitatis derogat celsitudini; immo potius humanitatis
humilitas sublimatur; unde sequitur et filius altissimi vocabitur.
Non utique tu impones vocabulum, sed ipse vocabitur: a quo nisi a
consubstantiali genitore? Nullus enim filium novit nisi pater. Penes
quem vero infallibilis est notitia geniti, is verus interpres est erga
impositionem congruam nominis: propter quod dicit: hic est filius meus
dilectus, ab aeterno siquidem est, quamvis nunc ad nostram doctrinam
nomen eius patuerit. Et ideo ait vocabitur, non: fiet vel
generabitur: nam et ante saecula fuerat consubstantialis patri. Hunc
ergo concipies, huius mater efficieris, hunc virginalis cella
concludet, cuius caeleste spatium capax non extitit. Chrysostomus.
Ceterum si quidem enorme quibusdam videtur, Deum habitare corpus;
nonne sol, cuius est corpus sensibile, quocumque radios mittit, non
laeditur in propria puritate? Multo ergo magis iustitiae sol ex utero
virginali mundissimum corpus assumens, non tantum contaminatus non
est, immo etiam ipsam matrem sanctiorem ostendit. Graecus. Et ut
virginem redderet memorem prophetarum, subdit et dabit illi dominus
Deus sedem David patris eius, ut noscat liquido quoniam qui
nasciturus est ab ea, ipse est Christus, quem illi promiserunt ex
David semine nasciturum. Cyrillus. Non tamen ex Ioseph est editum
corpus Christi mundissimum; secundum enim unam lineam cognationis
profluxerant Ioseph et virgo, ex qua formam humanitatis unigenitus
sumpsit. Basilius. Non autem in materiali sede David sedit
dominus, translato Iudaico regno ad Herodem; sed sedem appellat
David, in qua resedit dominus, indissolubile regnum; unde sequitur
et regnabit in domo Iacob in aeternum. Chrysostomus. Dicit autem ad
praesens domum Iacob eos qui de numero Iudaeorum crediderunt in
illum: ut enim Paulus dicit: non omnes qui ex Israel sunt, hi sunt
Israelitae; sed qui sunt filii promissionis, computantur in semine.
Beda. Vel domum Iacob totam Ecclesiam dicit, quae vel de bona
radice nata, vel cum oleaster esset, merito tamen fidei in bonam est
inserta olivam. Graecus. Nullius autem est in aeternum regnare,
nisi Dei solius: quo fit ut etsi propter incarnationem dicatur David
sedem accipere, tamen idem ipse, inquantum Deus, rex aeternus
agnoscitur. Sequitur et regni eius non erit finis: non solum
inquantum Deus est, sed etiam in eo quod homo: et in praesenti quidem
habet regnum multorum, finaliter vero universorum, cum ei omnia
subicientur. Beda. Omittat ergo Nestorius dicere hominem tantum ex
virgine natum, et hunc a verbo Dei non in unitatem personae esse
receptum: Angelus enim qui ait eumdem ipsum patrem habere David,
quem filium altissimi vocari praenuntiat, in duabus naturis unam
Christi personam demonstrat. Non autem ideo futuri temporis verbis
Angelus utitur, quia secundum haereticos Christus ante Mariam non
fuerit, sed quia secundum eamdem personam homo cum Deo idem filii
nomen sortitur.
|
|