|
Ambrosius. Neque non credere Angelo Maria debuit, neque tam temere
usurpare divina; unde dicitur dixit autem Maria ad Angelum: quomodo
fiet istud? Temperatior est ista responsio quam verba sacerdotis.
Haec ait quomodo fiet istud? Ille respondit unde hoc sciam? Negat
ille se credere, et quasi fidei adhuc alium quaerit auctorem; ista se
facere profitetur, nec dubitat esse faciendum, quod quomodo fiat
inquirit. Legerat Maria: ecce concipiet in utero, et pariet
filium: ideo credidit futurum; sed quomodo fieret ante non legerat:
non enim quemadmodum fieret vel prophetae tanto fuerat revelatum:
tantum enim mysterium non hominis fuit, sed Angeli ore promendum.
Gregorius Nyssenus. Attende etiam mundae virginis vocem: partum
annuntiat Angelus; ipsa vero virginitati innititur, praestantiorem
incorruptibilitatem angelica visione diiudicans: unde dicit quoniam
virum non cognosco. Basilius. Cognitio multifarie dicitur: dicitur
enim cognitio nostri conditoris sapientia, ac magnalium suorum
notitia, nec non mandatorum custodia, et quae fit apud eum
appropinquatio, et copula nuptialis, ut hic accipitur. Gregorius
Nyssenus. Haec igitur Mariae verba indicium sunt eorum quae
tractabat in mentis arcano: nam si causa copulae coniugalis Ioseph
desponsari voluisset, cur admiratione ducta est dum sibi narratur
conceptio? Cum nimirum ipsa praestolaretur ad tempus mater effici
iuxta legis naturam. Verum quia oblatum corpus Deo quasi quoddam ex
sacris inviolabile reservari decebat, ideo dicit quoniam virum non
cognosco; quasi dicat: etsi sis Angelus, tamen quod virum cognoscam
ex impossibilibus cernitur; qualiter igitur mater ero carens coniuge?
Ioseph siquidem in sponsum agnovi. Graecus. Sed considera qualiter
virgini solvit dubium Angelus, ac explanat intemeratum connubium, et
ineffabilem partum: sequitur enim et respondens Angelus dixit ei:
spiritus sanctus superveniet in te. Chrysostomus. Quasi dicat: non
quaeras ordinem naturalem ubi naturam transcendunt et superant quae
tractantur. Dicis quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco?
Quinimmo eo ipso continget quod es coniugis inexperta: nam si virum
experta fuisses, non digna censereris hoc mysterio: non quia profanum
sit coniugium, sed quia virginitas potior. Decebat enim communem
omnium dominum, et in nativitate nobiscum participare, et ab ea
discrepare: quod enim ex utero nasceretur, habuit commune nobiscum;
quod autem absque concubitu nasceretur, plus a nobis obtinuit. Quam
beatum corpus illud quod ob exuberantem munditiam virginis Mariae, ut
videtur, donum animae ad seipsum allexit. In singulis enim ceteris
vix utique anima sincera sancti spiritus impetrabit praesentiam; sed
nunc caro receptaculum efficitur spiritus. Gregorius Nyssenus.
Tabulas enim nostrae naturae quas culpa confregerat, denuo verus
legislator de terra nostra sibi dolavit, absque concubitu divinitatis
suae corpus susceptibile creans, quod divinus digitus sculpsit,
scilicet spiritus superveniens virgini. Chrysostomus. Insuper et
virtus altissimi obumbrabit tibi. Altissimi regis virtus Christus
est, qui per adventum spiritus sancti formatur in virgine. Gregorius
Moralium. Per obumbrationis enim vocabulum, incarnandi Dei utraque
natura significatur: umbra enim a lumine formatur et corpore; dominus
autem per divinitatem lumen est: quia ergo lumen incorporeum in eius
erat utero corporandum, recte ei dicitur virtus altissimi obumbrabit
tibi; idest, corpus in te humanitatis accipiet incorporeum lumen
divinitatis: hoc enim Mariae dicitur propter mentis refrigerium
caelitus datum. Beda. Non ergo virili, quod non cognoscis,
semine, sed spiritus sancti, quo impleris, opere concipies:
concupiscentiae in te non erit aestus, ubi umbram faciet spiritus
sanctus. Gregorius Nyssenus. Vel dicit obumbrabit tibi: quia sicut
corporis umbra praecedentium charactere conformatur, ita indicia
deitatis filii ex virtute generandi patebunt. Sicut enim in nobis
quaedam vivifica virtus in materia corporali conspicitur qua homo
formatur, sic in virgine altissimi virtus per vivificantem spiritum
pariter corpori insitam materiam carnis ex virgineo corpore ad formandum
novum hominem assumpsit: unde sequitur ideoque et quod nascetur ex te
sanctum. Athanasius. Profitemur enim quoniam naturae humanae
assumptum ex Maria corpus verissimum extitit, et idem secundum naturam
corpori nostro: soror namque nostra Maria est, cum omnes ab Adam
descenderimus. Basilius Lib. de Spir. s. Unde et Paulus dicit
quoniam misit Deus filium suum natum non per mulierem, sed ex
muliere. Nam hoc quod dico: per mulierem, transituram poterat
indicare nativitatis sententiam; quod autem dicitur ex muliere,
manifestat communionem naturae geniti respectu parentis. Gregorius
Moralium. Ad distinctionem autem nostrae sanctitatis, Iesus
singulariter sanctus nasciturus asseritur: nos quippe etsi sancti
efficimur, non tamen nascimur, quia ipsa naturae corruptibilis
cognatione constringimur: ille autem solus veraciter sanctus natus est
qui ex coniunctione carnalis copulae conceptus non est; qui non, sicut
haereticus desipit, alter in humanitate, alter in deitate est; ut
purus homo conceptus atque editus, et post per meritum ut Deus esset
accepit: sed nuntiante Angelo, et adveniente spiritu, mox verbum in
utero, mox intra uterum verbum caro: unde sequitur vocabitur filius
Dei. Theophylactus. Vide quomodo sanctam Trinitatem declaravit,
non solum spiritum sanctum commemorans, sed et virtutem, idest
filium, et altissimum, scilicet patrem.
|
|