|
Chrysostomus. Quoniam praecedens dictum superabat virginis mentem,
ad humiliora declinavit sermonem, per sensibilia ipsi suadens: unde
dicit et ecce Elisabeth cognata tua. Animadverte Gabrielis
industriam: non memoravit eam Sarae vel Rebeccae vel Rachelis, quia
antiquiora erant exempla: sed imminens factum inducit, ut eius mentem
corroboret, et ob hoc et aetatem commemoravit, cum dicit et ipsa
concepit filium in senectute sua: et defectum naturae, sequitur enim
et hic mensis est sextus illi quae vocatur sterilis. Non enim a
principio conceptus Elisabeth statim annuntiavit, sed acto sex mensium
spatio, ut tumor ventris perhibeat argumentum. Gregorius
Nazianzenus. Sed quaeret aliquis: qualiter ad David Christus
refertur? Siquidem Maria de sanguine manavit Aaron, cuius cognatam
Angelus Elisabeth asseruit. Sed hoc nutu superno contingit ut regium
genus sacerdotali stirpi iungeretur, ut Christus qui rex est et
sacerdos, ab utrisque secundum carnem nasceretur. Legitur etiam in
Exodo, quoniam Aaron primus secundum legem sacerdos duxit ex tribu
Iudae coniugem Elisabeth filiam Aminadab; et attende sacratissimam
spiritus administrationem, dum et hanc Zachariae coniugem statuit
Elisabeth vocari, reducens nos ad illam Elisabeth quam duxerat
Aaron. Beda. Sic ergo, ne virgo se parere posse diffidat, accepit
exemplum sterilis anus pariturae, ut discat omnia Deo possibilia
esse, etiam quae naturae ordini videntur esse contraria: unde sequitur
quia non erit impossibile apud Deum omne verbum. Chrysostomus. Ipse
namque cum sit naturae dominus, cuncta potest cum velit, qui cuncta
peragit et disponit, vitae mortisque lora gubernans. Augustinus
contra Faustum. Quisquis autem dicit: si omnipotens Deus est,
faciat ut ea quae facta sunt, facta non fuerint: non percipit se
dicere ut ea quae vera sunt, eo ipso quod vera sunt, falsa sint.
Potest enim facere quod aliquid non sit quod erat: velut cum aliquem
qui coepit esse nascendo, faciat non esse moriendo. Quis autem dicat
ut id quod iam non est, faciat non esse? Quidquid enim praeteritum
est, iam non est; si de ipso fieri aliquid potest, adhuc est de quo
fiat. Et si est, quomodo praeteritum est? Non ergo est quod vere
diximus fuisse; sed ideo verum est illud fuisse, quia in nostra
sententia verum est, non in ea re quae iam non est: hanc autem
sententiam Deus falsam facere non potest. Omnipotentem autem Deum
non ita dicimus ac si eum etiam mori posse credamus. Ille plane
omnipotens vere solus dicitur qui vere est, et a quo solo est quidquid
aliquo modo est. Ambrosius. Vide autem humilitatem virginis, vide
devotionem: sequitur enim dixit autem Maria: ecce ancilla domini.
Ancillam se dicit quae mater eligitur, nec repentino exaltata promisso
est. Mitem enim humilemque paritura, humilitatem debuit etiam ipsa
praeferre: simul etiam ancillam se dicendo, nullam sibi praerogativam
tantae gratiae vindicavit, quin faceret quod iuberetur: unde sequitur
fiat mihi secundum verbum tuum. Habes obsequium, vide votum. Ecce
ancilla domini, apparatus officii est; fiat mihi secundum verbum
tuum, conceptus est voti. Eusebius. Alius aliud quiddam in
praesenti sermone virginis extollet apicibus; hic quidem constantiam,
hic obedientiae promptitudinem; alius quod non allecta est tam
splendidis et arduis per magnum Archangelum promissis pollicitis;
alius quod non excessit modum in dando instantias, sed aequaliter cavit
et Evae levitatem et Zachariae inobedientiam: mihi autem humilitatis
profunditas non minus conspicitur admiranda. Gregorius Moralium.
Per ineffabile namque sacramentum concepto sancto partu inviolabili
secundum veritatem utriusque naturae, eadem virgo ancilla domini fuit
et mater. Beda. Accepto autem virginis consensu, mox Angelus
caelestia repetit: unde sequitur et discessit ab illa Angelus.
Eusebius. Non solum impetrans quod optabat, sed stupens in virginea
forma, et virtutis plenitudine.
|
|