|
Ambrosius. Angelus cum abscondita nuntiaret, ut fides astrueretur,
exemplo feminae sterilis conceptum virgini nuntiavit. Ubi hoc audivit
Maria, non quasi incredula de oraculo, nec quasi incerta de nuntio,
nec quasi dubitans de exemplo; sed quasi laeta pro voto, religiosa pro
officio, festina prae gaudio in montana perrexit: unde dicitur
exurgens autem Maria in diebus illis abiit in montana. Quo enim, iam
Deo plena, nisi ad superiora cum festinatione conscenderet? Origenes
in Lucam. Iesus enim, qui in utero illius erat, festinabat adhuc in
ventre matris Ioannem positum sanctificare: unde sequitur cum
festinatione. Ambrosius. Nescit tarda molimina spiritus sancti
gratia. Discite, virgines, non circumcursare per alienas aedes, non
demorari in plateis, non aliquos in publico miscere sermones.
Theophylactus. Propter hoc abiit in montana, quia Zacharias in
montanis habitabat, unde sequitur in civitatem Iuda, et intravit in
domum Zachariae. Ambrosius. Discite vos, sanctae mulieres,
sedulitatem, quam praegnantibus debeatis exhibere cognatis. Mariam
autem quae sola in intimis penetralibus versabatur, non a publico
virginitatis pudor, non a studio asperitas montium, non ab officio
prolixitas itineris retardavit. Discite etiam, virgines, humilitatem
Mariae: venit propinqua ad proximam, iunior ad seniorem; nec solum
venit, sed et prior salutavit: unde sequitur et salutavit Elisabeth.
Decet enim ut quanto castior virgo, tanto humilior sit, noveritque
deferre senioribus. Sit magistra humilitatis in qua est professio
castitatis. Est etiam causa pietatis: quia superior venit ad
inferiorem, ut inferior adiuvetur; Maria ad Elisabeth; Christus ad
Ioannem. Chrysostomus super Matth. Vel aliter celabat quae supra
dicta sunt in se virgo, nec cuiquam hominum pandit: non enim credebat
ab aliis posse fidem adhiberi mirandis relatibus; immo magis putabat se
pati convicia si diceret, quasi volens scelus proprium palliare.
Graecus. Ad solam autem refugit Elisabeth: sic enim consueverat
propter cognationem, et propter ceteram huiusmodi coniunctionem.
Ambrosius. Cito autem adventus Mariae, et praesentiae dominicae
beneficia declarantur: nam sequitur et factum est, ut audivit
salutationem Mariae Elisabeth, exultavit infans in utero eius. Vide
distinctionem, singulorumque verborum proprietates. Vocem prior
Elisabeth audivit, sed Ioannes prior gratiam sensit; illa naturae
ordine audivit, iste exultavit ratione mysterii; illa Mariae, iste
domini sensit adventum. Graecus. Propheta enim parente acutius videt
et audit, salutatque prophetatum; sed quoniam verbis non poterat,
saltat in utero; quod maximum existit in gaudio. Quis unquam novit
tripudium nativitate antiquius? Insinuavit gratia quae naturae ignota
extiterant; reclusus ventre miles agnovit dominum ac regem oriturum,
ventris tegmine non obstante mysticae visioni: inspexit enim non
palpebris, sed spiritu. Origenes. Non autem antea repletus fuerat
spiritu donec assisteret quae Christum gerebat in utero; tunc autem et
spiritu erat plenus, et resultabat in parente: unde sequitur et
repleta est spiritu sancto Elisabeth. Non autem dubium est quin quae
tunc repleta est spiritu sancto, propter filium sit repleta.
Ambrosius. Illa autem quae se occultaverat et conceperat filium,
iactare se coepit, quia gerebat prophetam; et quae erubescebat ante,
benedicit: unde sequitur et exclamavit voce magna, et dixit:
benedicta tu inter mulieres. Magna voce clamavit, ubi domini sensit
adventum, quia religiosum credidit partum. Origenes. Dicit autem
benedicta tu inter mulieres: nulla enim unquam tantae fuit gratiae
particeps aut esse poterit; unius enim divini germinis parens est
unica. Beda. Eadem autem voce ab Elisabeth qua a Gabriele
benedicitur, quatenus et Angelis et hominibus veneranda monstretur.
Theophylactus. Quia vero aliae sanctae mulieres fuerunt, quae tamen
genuerunt filios peccato inquinatos, subiungit et benedictus fructus
ventris tui. Vel aliter intelligitur. Dixerat benedicta tu inter
mulieres; deinde quasi interrogante aliquo, quare, subiungit et
benedictus fructus ventris tui, sicut dicitur in Psalmo 117,
26-27: benedictus qui venit in nomine domini, Deus dominus, et
illuxit nobis. Consuevit enim sacra Scriptura et pro quia recipere.
Origenes. Fructum autem ventris Dei genitricis dominum dixit: quia
nequaquam ex viro, sed ex sola Maria processit: nam qui semen
sumpserunt a patribus, fructus eorum existunt. Graecus. Solus ergo
hic fructus benedictus: quia absque viro et absque peccato producitur.
Beda. Iste est fructus, qui David promittitur: de fructu ventris
tui ponam super sedem tuam. Severus. In qua parte emergit Eutychis
redargutio, dum fructus ventris Christus asseritur omnis enim fructus
est eiusdem naturae cum planta: unde et virginem relinquitur eiusdem
fuisse naturae cum secundo Adam, qui tollit peccata mundi. Sed et
qui phantasticam opinionem de carne Christi confingunt, in vero Dei
genitricis partu erubescant; nam ipse fructus ex ipsa substantia
procedit arboris. Ubi sunt etiam dicentes, quasi per aquaeductum
Christum transisse per virginem? Advertant ex dictis Elisabeth,
quam replevit spiritus, Christum fructum fuisse ventris. Sequitur
unde hoc mihi ut veniat mater domini mei ad me? Ambrosius. Non quasi
ignorans dicit: scit enim esse sancti spiritus gratiam et operationem,
ut mater domini matrem prophetae ad profectum sui pignoris salutet: sed
quasi non humani hoc meriti, sed divinae gratiae munus esse cognoscat,
ita dicit unde hoc mihi: hoc est qua iustitia, quibus factis, pro
quibus meritis? Origenes. Convenit autem hoc dicens cum filio; nam
et Ioannes indignum se sentiebat adventu Christi ad ipsum. Matrem
autem domini nuncupat adhuc virginem existentem, praeoccupans eventum
ex dicto prophetico. Divina autem promissio duxerat Mariam ad
Elisabeth, ut Ioannis testimonium ab utero perveniret ad dominum; ex
tunc enim Ioannem dominus in prophetam constituit: unde sequitur ecce
enim, ut facta est vox salutationis tuae in auribus meis, exultavit
infans in utero meo. Augustinus ad Dardanum. Hoc autem ut diceret,
sicut Evangelista praelocutus est, repleta est spiritu sancto; quo
proculdubio revelante cognovit quid illa exultatio significasset;
idest, infantis illius venisse matrem, cuius ipse praecursor, et
demonstrator esset futurus. Potuit ergo esse ista significatio rei
tantae a maioribus cognoscendae, non a parvulo cognitae: non enim
dixit: exultavit in fide infans in utero meo, sed exultavit in
gaudio. Videmus autem exultationem non solum parvulorum, sed etiam
pecorum: non utique de aliqua fide vel religione, vel quacumque
rationabili cognitione venientem. Sed haec inusitata et nova extitit,
quia in utero, et eius adventu quae omnium salvatorem fuerat paritura.
Ideo haec exultatio, et tamquam matri domini reddita resalutatio,
sicut solent miracula fieri, facta est divinitus in infante, non
humanitus ab infante; quamquam etiam si usque adeo in illo puero est
acceleratus usus rationis et voluntatis ut intra viscera materna iam
posset agnoscere, credere et consentire, etiam hoc in miraculis
habendum divinae potentiae, non ad humanae tradendum exemplar naturae.
Origenes. Venerat autem mater domini visura Elisabeth miraculosum
conceptum, quem retulerat Angelus, ut per hoc sequatur credulitas
potioris ad virginem manaturi: et ad hanc fidem facit sermo
Elisabeth, dicentis et beata quae credidisti, quoniam perficientur ea
quae dicta sunt tibi a domino. Ambrosius. Vides minime dubitasse
Mariam, sed credidisse; et ideo fructum fidei consecutam. Beda.
Nec mirum, si dominus redempturus mundum, operationem suam inchoavit
a matre; ut per quam salus omnibus parabatur, eadem prima fructum
salutis hauriret ex pignore. Ambrosius. Sed et vos beati qui
audivistis et credidistis: quaecumque enim crediderit anima, et
concipit et generat Dei verbum, et opera eius agnoscit. Beda.
Omnis autem anima quae verbum Dei mente concepit, virtutum statim
celsa cacumina gressu conscendit amoris, quatenus civitatem Iuda,
idest confessionis et laudis arcem, penetrare, et usque ad
perfectionem fidei, spei et caritatis, quasi tribus in ea mensibus
valeat commorari. Gregorius super Ezech. Simul et de praeterito et
de praesenti et de futuro per prophetiae spiritum tacta est, quae et
eam promissionibus Angeli credidisse cognovit, et matrem nominans,
quia redemptorem humani generis in utero portaret, intellexit: et cum
omnia perficienda praediceret, quid etiam de futuro sequeretur
aspexit.
|
|