|
Ambrosius. Sicut peccatum a mulieribus coepit, ita et bona a
mulieribus inchoantur: unde non otiosum videtur quod et ante Ioannem
Elisabeth prophetizat, et Maria ante domini generationem. Sequitur
autem ut Mariae quo persona melior, eo prophetia sit plenior.
Basilius. Virgo enim intentione sublimi ac speculatione profunda
immensitatem contemplans mysterii, quasi profundius gradiens,
magnificat Deum: unde dicitur et ait Maria: magnificat anima mea
dominum. Graecus. Quasi diceret: mirabilia quae Deus
praenuntiavit, in meo corpore exercebit; sed anima mea infructuosa
apud Deum non erit. Convenit autem mihi et voluntatis fructum
afferre: nam quantum amplo doceor miraculo, tantum teneor glorificare
in me mirabilia operantem. Origenes in Lucam. Si autem dominus nec
augmentum nec detrimentum recipere potest; quid est quod Maria
loquitur magnificat anima mea dominum? Sed si considerem dominum
salvatorem imaginem esse invisibilis Dei, et animam factam ad eius
imaginem, ut sit imago imaginis: tunc videbo quoniam, in exemplo
eorum qui solent imagines pingere, quando magnificavero animam meam
opere, cogitatione, sermone, tunc imago Dei grandis efficitur, et
ipse dominus, cuius imago est in anima mea, magnificatur.
|
|