|
Basilius. Primus spiritus fructus est pax et gaudium. Quia ergo
virgo sancta totam sibi hauserat spiritus gratiam, merito subiungit et
exultavit spiritus meus in Deo salutari meo. Idem animam dicit et
spiritum. Consueta autem in Scripturis exultationis prolatio insinuat
alacrem quemdam et iocosum habitum animae in his qui digni sunt.
Proinde virgo exultat in domino ineffabili cordis tripudio et
resultatione in strepitu honesti affectus. Sequitur in Deo salutari
meo. Beda. Quia eiusdem Iesu, idest salvatoris, spiritus virginis
aeterna divinitate laetatur, cuius caro temporali conceptione
foetatur. Ambrosius. Magnificat ergo anima Mariae dominum, et
exultat spiritus eius in Deo: eo quod anima et spiritu patri filioque
devota, unum Deum, per quem omnia, pio veneratur affectu. Sit
autem in singulis Mariae anima, ut magnificet dominum, sit in
singulis spiritus Mariae, ut exultet in domino. Si secundum carnem
una mater est Christi, secundum fidem tamen omnium fructus est
Christus: omnis enim anima accipit Dei verbum; si tamen immaculata
et immunis a vitiis sit, et intemerato castimoniam pudore custodiat.
Theophylactus. Ille autem Deum magnificat, qui digne sequitur
Christum, et dum Christianus vocatur, Christi non minuit
dignitatem, magna et caelestia operando; et tunc spiritus eius, idest
spirituale chrisma exultabit, idest proficiet, et non mortificabitur.
Basilius. Si quando vero lux in cor suum irrepserit, et ad Deum
diligendum, et contemnenda corporea per illam obscuram et brevem
imaginem perfectam perceperit iustorum conscientiam, absque ulla
difficultate consequetur in domino gaudium. Origenes. Prius autem
anima magnificat dominum, ut postea exultet in Deo: nisi enim antea
crediderimus, exultare non possumus.
|
|