|
Graecus. Causam manifestat cur se magnificare Deum deceat ac
exultare in illo, dicens quia respexit humilitatem ancillae suae;
quasi diceret: ipse providit, non ego expectavi; humilibus eram
contenta. Nunc autem ad ineffabile consilium eligor, et exaltor de
terra ad sidera. Augustinus. O vera humilitas, quae Deum hominibus
peperit, vitam mortalibus edidit, caelos innovavit, mundum
purificavit, Paradisum aperuit, et hominum animas liberavit. Facta
est Mariae humilitas scala caelestis, per quam Deus descendit ad
terras. Quid enim est dicere respexit, nisi approbavit? Multi enim
videntur in conspectu hominum humiles esse; sed eorum humilitas a
domino non respicitur. Si enim veraciter humiles essent Deumque ab
hominibus non se laudari vellent; non in hoc mundo, sed in Deo
spiritus eorum exultaret. Origenes in Lucam. Sed quid humile atque
deiectum habebat quae Dei filium gestabat in utero? Sed considera
quoniam humilitas in Scripturis una de virtutibus praedicatur, quae a
philosophis atyphia, sive metriotis, dicitur. Sed et nos eam
possumus appellare quodam circuitu, cum aliquis non est inflatus, sed
ipse se deicit. Beda. Cuius autem humilitas respicitur, recte beata
ab omnibus cognominatur: unde sequitur ecce enim ex hoc beatam me
dicent omnes generationes. Athanasius. Si enim secundum prophetam
beati sunt qui habent semen in Sion, et proximos in Ierusalem:
quantum debet esse praeconium divinae ac sacrosanctae virginis Mariae,
quae secundum carnem verbi genitrix est effecta? Graecus. Non autem
se beatam appellat inani vexata gloria: unde enim focus in ipsa
superbiae, quae se ancillam domini nuncupavit? Sed sacro tacta
spiritu quae futura sunt praescivit. Beda. Decebat enim ut, sicut
per superbiam primi parentis mors in mundum intravit, ita per
humilitatem Mariae vitae introitus videretur. Theophylactus. Et
ideo dicit omnes generationes; non solum Elisabeth, sed etiam omnes
credentium nationes.
|
|