|
Theophylactus. Ostendit virgo non per suam virtutem se beatam
praedicandam; sed causam assignat, dicens quia fecit mihi magna qui
potens est. Quae tibi magna fecit? Credo ut creatura ederes
creatorem, famula dominum generares, ut per te mundum Deus
redimeret, per te illuminaret, per te ad vitam revocaret. Titus.
Quomodo vero magna, nisi quod manens illibata concipio, superans nutu
Dei naturam? Digna reputata sum sine viro, non quomodocumque
genitrix effici, sed unigeniti salvatoris. Beda. Respicit autem hoc
ad initium carminis, ubi dictum est magnificat anima mea dominum: sola
enim anima illa cui dominus magna facere dignatur, dignis eum
praeconiis magnificare potest. Titus. Dicit autem qui potens est,
ut si quis diffidat in conceptionis negotio, dum virgo manens
concepit, retorqueat miraculum ad potentiam operantis. Nec quia
unigenitus accessit ad feminam, ex hoc inquinatur: quia sanctum est
nomen eius. Basilius. Sanctum vero dicitur nomen Dei, non quia in
syllabis quamdam significativam virtutem contineat, sed quia
quomodolibet Dei speculatio sancta dignoscitur et sincera. Beda.
Singularis enim potentiae culmine transcendit omnem creaturam, et ab
universis quae fecit lege segregatur; quod Graeca locutione melius
intelligitur: in quo ipsum verbum quod dicit agion, quasi extra terram
esse significat.
|
|