|
Beda. A specialibus se donis ad generalia Dei iudicia convertens,
totius humani generis statum describit, subdens et misericordia eius a
progenie in progenies timentibus eum; quasi dicat: non solum mihi
fecit magna qui potens est, sed et in omni gente qui timet Deum
acceptus est illi. Origenes in Lucam. Misericordia enim Dei, non
in una generatione, sed in sempiternum extenditur a generatione in
generationem. Graecus. Et misericordia eius, quam habet in
generationes generationum, ego concipio; ac ipse corpori animato
coniungitur, nostram tractans salutem solius intuitu pietatis.
Miseretur autem non qualitercumque, sed his quos timor eius compescuit
in qualibet natione: unde dicitur timentibus eum; qui scilicet
poenitentia ducti, ad fidem et poenitentiam convertuntur; nam qui
obstinati sunt, incredulitatis vitio clauserunt sibi ianuam pietatis.
Theophylactus. Vel per hoc innuit, quod timentes misericordiam
consequenter in generatione ista, idest in praesenti saeculo, et
futura, idest in saeculo futuro; in hoc saeculo centuplum
accipientes, in illo vero multo maiora.
|
|