|
Beda. Humani generis statum describens, quid superbi et quid humiles
mereantur, ostendit dicens fecit potentiam in brachio suo, idest in
ipso Dei filio: sicut enim tuum brachium est quo operaris, sic
brachium Dei dictum est eius verbum, per quod operatus est mundum.
Origenes in Lucam. Timentibus autem se fecit potentiam in brachio
suo: quia licet infirmus ad Deum accesseris, si timueris eum,
promissam virtutem consequeris. Theophylactus. In brachio suo,
scilicet eius filio incarnato, potentiam fecit: quia natura devicta
est, virgine pariente et Deo humanato. Graecus. Vel dicit fecit
pro faciet potentiam; non ut dudum per Moysen contra Aegyptios, nec
per Angelum, puta quando multa millia rebellium prostravit
Assyriorum, nec quoquam alio mediante, nisi in proprio brachio
triumphum docuit, intelligibiles hostes superando; unde sequitur
dispersit superbos mente cordis sui, scilicet quamlibet mentem elatam,
non parentem eius adventui; quin etiam aperuit, et vitiosas ostendit
superbas cogitationes eorum. Cyrillus. Magis autem proprie de
Daemonum hostili caterva intelligenda sunt haec: hos enim saevientes
in terra dissipavit adveniens dominus, et compeditos ab eis obedientiae
suae restituit. Theophylactus. Potest hoc etiam et de Iudaeis
intelligi, quos in omnem dispersit regionem sicut nunc dispersi sunt.
|
|