|
Chrysostomus. Evangelicae narrationis exordium a Zacharia sumit et
nativitate Ioannis, mirum ante mirum edisserens, minus ante maius,
nam quoniam virgo paritura erat, praeparavit gratia ut vetus prius
conciperet. Declarat autem tempus, cum dicit fuit in diebus
Herodis; et adicit dignitatem, cum subdit regis Iudaeae. Alius
autem Herodes fuit qui Ioannem occidit; sed ille tetrarcha fuit, hic
autem rex. Euthymius. Rex, inquam, ille qui infantes occidit,
pater illius Herodis, qui praecursorem interemit. Beda in Lucam.
Tempus autem Herodis alienigenae regis dominico attestatur adventui;
praedictum namque fuerat quia non deficiet princeps de Iuda, neque dux
de femore eius, donec veniat qui mittendus est. Ex quo enim patres ex
Aegypto exierunt, suae gentis iudicibus usque ad Samuelem prophetam,
ac deinde regibus usque ad transmigrationem Babyloniae regebantur.
Post reditum vero Babyloniae pontifices rerum summam gerebant usque ad
Hircanum regem simul et pontificem, quo ab Herode interempto,
Iudaeae regnum ipsi Herodi alienigenae iussu Augusti Caesaris
traditur gubernandum; cuius trigesimo primo anno, iuxta prophetiam
supradictam, qui mittendus erat advenit. Ambrosius. Docet autem nos
divina Scriptura, non solum mores in his qui praedicabiles sunt, sed
etiam parentes oportere laudari: ut veluti transmissa immaculatae
puritatis hereditas, in his quos volumus laudare, praecellat. Non
solum igitur a parentibus, sed etiam a maioribus sancti Ioannis
nobilitas propagatur, non saeculari potestate sublimis, sed religionis
successione venerabilis. Plena est igitur laudatio, quae genus,
mores, officium, factum, iudicium comprehendit. Officium in
sacerdotio: unde dicit sacerdos quidam nomine Zacharias. Beda. De
sacerdotali enim prosapia Ioannes ortus est, ut eo potentius
imitationem sacerdotii praeconizaret, quo ipsum ad sacerdotale genus
pertinere claresceret. Ambrosius. Genus autem comprehendit in
maioribus: unde sequitur de vice Abia, idest nobilis inter familias.
Beda. Erant enim principes sanctuarii, idest summi sacerdotes, tam
de filiis Eleazar quam de filiis Ithamar, quorum vices, secundum
ministeria sua, ut ingrederentur domum Dei, vigintiquatuor sortibus
David distinxit; in quibus familiae Abia, de qua Zacharias ortus
est, sors contingit octava. Non autem frustra primus novi testamenti
praeco in octavae sortis iure nascitur: quia sicut septenario saepe
numero propter sabbatum vetus testamentum, sic novum aliquoties per
octonarium propter sacramentum dominicae vel nostrae resurrectionis
exprimitur. Theophylactus. Volens etiam ostendere quod ab utroque
parente legaliter ex sacerdotali genere erat, subdit et uxor illius de
filiabus Aaron, et nomen eius Elisabeth. Non enim permittebatur de
alia tribu uxorem accipere, sed de sua. Elisabeth interpretatur Dei
requies. Zacharias vero memoria domini. Beda. Iustis enim
parentibus Ioannes est genitus, ut eo confidentius iustitiae praecepta
populis daret, quo haec ipsa non quasi novitia didicisset, sed velut
hereditario iure a progenitoribus accepta servaret. Unde sequitur
erant autem ambo iusti ante Deum. Ambrosius in Lucam. Et sic mores
in aequitate comprehendit. Bene autem dicit ante Deum. Fieri enim
potest ut aliquis affectata bonitate populari iustus videatur mihi,
iustus autem ante Deum non sit, si iustitia non ex mentis simplicitate
formetur, sed adulatione simuletur. Perfecta igitur laus est ante
Deum iustum esse: solus enim perfectior est qui ab eo probatur qui non
potest falli. Factum autem comprehendit in mandato, in iustificatione
iudicium. Unde sequitur incedentes in omnibus mandatis et
iustificationibus domini. Cum enim mandatis caelestibus obedimus, in
mandatis domini incedimus; cum congrue iudicamus, tenere domini
iustificationes videmur. Providere autem oportet bona non solum coram
Deo, sed etiam coram hominibus. Unde sequitur sine querela. Nulla
enim querela est ubi et mentis bonitas concordat et facti, et plerumque
iustitia durior hominum querelam excitat. Origenes in Lucam. Potest
etiam aliquid iustum iniuste fieri, ut si iactantiae causa quis pauperi
elargiatur; quod non est sine querela. Sequitur et non erat illis
filius, eo quod esset sterilis Elisabeth, et ambo processissent in
diebus suis. Chrysostomus. Non solum autem Elisabeth erat
sterilis, sed et patriarcharum coniuges, Sara, Rebecca, Rachel;
quod dedecus erat antiquis: nec enim possumus dicere quod peccati
effectus esset sterilitas, quia cuncti iusti, cuncti virtuosi. Haec
autem fuit sterilitatis causa, ut cum videris virginem parientem
dominum, non sis incredulus, exercitans mentem tuam in alvo
sterilium. Theophylactus. Et ut etiam tu addisceres quod lex Dei
multiplicationem filiorum non appetit corporalem, sed magis
spiritualem. Processerant autem ambo, non secundum corpus, sed
secundum spiritum, ascensiones in corde ponentes, et vitam suam ut
diem et non ut noctem habentes, quasi in die honeste ambulantes.
|
|