|
Beda. Quod dixit fecit potentiam in brachio suo, et quod
praemiserat, et misericordia eius a progenie in progenies, his
versiculis per singula continuata est annectendum: quia scilicet per
omnes saeculi generationes et perire superbi, et humiles exaltari, pia
iustaque divinae potentiae dispensatione non cessant: unde dicitur
deposuit potentes de sede, et exaltavit humiles. Cyrillus. Magna
sapiebant Daemones et Diabolus, gentilium sapientes, Pharisaei et
Scribae: hos tamen deposuit, erexitque humiliantes se sub potenti
manu Dei, dans illis virtutem calcandi serpentes et scorpiones,
omnemque potestatem inimici. Erant et quandoque Iudaei potestate
superbi; sed prostravit hos incredulitas; ex gentibus autem ignobiles
et humiles per fidem ad apicem conscenderunt. Graecus. Deitatis enim
tribunal noster intellectus esse cognoscitur; sed iniquae virtutes post
transgressionem incubuerunt praecordiis protoplasti, tamquam in proprio
solio. Ob hoc ergo venit dominus, et spiritus iniquos eiecit a
sedibus voluntatum, et prostratos a Daemoniis exaltavit, eorum
conscientias purgans, et eorum mentem statuens propriam sedem.
|
|