|
Glossa. Quia humana prosperitas praecipue in honoribus potentatuum et
in abundantia divitiarum consistere videtur, post deiectionem potentium
et exaltationem humilium de divitum exinanitione et pauperum repletione
mentionem facit, dicens esurientes implevit bonis, et divites dimisit
inanes. Basilius super Psal. Disponit quidem nos praesens verbum
etiam quoad sensibilia, edocens rerum mundanarum incertitudinem.
Caduca siquidem sunt haec, sicut unda quae ab impetu ventorum hinc
inde diffunditur. Intellectualiter autem sumendo, esuriebat genus
humanum, exceptis Iudaeis: hos namque ditaverat legis traditio, et
sanctorum dogmata prophetarum. Quia vero non humiliter haeserunt verbo
humanato, dimissi sunt inanes, nihil deferentes, non fidem, non
scientiam: et spe bonorum privati sunt, et a terrena Ierusalem et a
vita futura exclusi. Quos vero de gentibus fames et sitis
contriverat, cum haesissent domino, repleti sunt spiritualibus bonis.
Glossa. Qui etiam aeterna toto studio quasi esurientes desiderant,
saturabuntur, cum Christus apparuerit in gloria; sed qui terrenis
gaudent, in fine totius beatitudinis inanes dimittentur.
|
|