|
Glossa. Post generalem divinae pietatis et iustitiae
commemorationem, ad singularem novae incarnationis dispensationem
convertit verba, dicens suscepit Israel puerum suum: quasi medicus
aegrum, visibilis inter homines factus, ut faceret Israel, idest
videntem Deum, puerum suum. Beda. Obedientem scilicet, et
humilem: nam qui contemnit humiliari, non potest salvari. Basilius.
Israel enim dicit non materialem, quem sola nobilitabat appellatio,
sed spiritualem, qui nomen fidei retinebat, habens oculos tendentes ad
Deum videndum per fidem. Potest etiam ad Israel carnalem hoc
adaptari, cum ex eo infiniti crediderunt. Hoc autem fecit recordatus
misericordiae suae: hoc enim implevit quod Abrahae promisit, dicens:
quoniam benedicentur in semine tuo omnes cognationes terrae. Huius
ergo promissionis, Dei genitrix recordata dicebat sicut locutus est ad
patres nostros, Abraham, et semini eius in saecula. Nam et Abrahae
dictum est: statuam pactum meum inter me et te, et inter semen tuum
post te in generationibus suis foedere sempiterno, ut sim Deus tuus et
seminis tui post te. Beda. Semen autem dicit non tam carne
progenitos, quam fidei eius vestigia secutos quibus adventus salvatoris
in saecula promissus est. Glossa. Quia ipsa promissio haereditatis
nullo fine claudetur, et usque in finem saeculi credentes non deerunt,
et beatitudinis gloria erit perennis.
|
|