|
Ambrosius. Tamdiu mansit Maria, quamdiu Elisabeth pariendi tempus
impleret; unde dicitur mansit autem Maria cum illa quasi mensibus
tribus. Theophylactus. In sexto enim mense conceptionis praecursoris
venit Angelus ad Mariam; quae mansit cum Elisabeth mensibus tribus;
et sic novem menses implentur. Ambrosius. Non autem sola
familiaritas est causa quod diu mansit, sed etiam tanti vatis
profectus: nam si primo ingressu tantus profectus extitit, ut ad
salutationem Mariae exultaret infans in utero, repleretur spiritu
sancto mater infantis; quantum putamus usu tanti temporis sanctae
Mariae addidisse praesentiam? Bene ergo inducitur exhibuisse
officium, et mysticum numerum custodisse. Beda. Anima enim casta
quae spiritualis verbi desiderium concipit, necesse est ut alta
caelestis exercitus iuga subeat, et quasi trium mensium dies ibidem
demorata, quousque fidei et spei et caritatis luce radietur,
perseverare non desistat. Theophylactus. Quando vero Elisabeth
paritura erat, virgo recessit; unde sequitur et reversa est in domum
suam; scilicet propter multitudinem quae ad partum congregari debebat;
inconveniens autem erat in talibus virginem esse praesentem. Graecus.
Mos enim est virginibus cedere quoties praegnans parit. Ut autem
propriam applicuit domum, alio quidem nullatenus abiit; ibi vero
manebat ulterius, donec adesse partus horam cognovit, ubique Ioseph
dubitans ab Angelo edocetur.
|
|