|
Ambrosius. Si diligenter advertas plenitudinis verbum, nusquam
invenies positum nisi in generatione iustorum; unde et nunc dicitur
Elisabeth autem impletum est tempus pariendi: plenitudinem enim habet
iusti vita; inanes autem sunt dies impiorum. Chrysostomus. Idcirco
autem Deus Elisabeth partum retardavit, ut gaudium augeretur, et
famosiorem faceret mulierem; unde sequitur et audierunt vicini et
cognati eius quia magnificavit dominus misericordiam suam cum illa, et
congratulabantur ei. Nam qui sterilitatem eius cognoverant, testes
divinae gratiae sunt effecti. Nemo autem viso infante cum silentio
discedebat; sed Deum, qui illum ex insperato concesserat,
collaudabat. Ambrosius. Habet enim sanctorum editio laetitiam
plurimorum, quoniam commune est bonum: iustitia enim communis est
virtus; et ideo in ortu iusti futurae vitae insigne praemittitur, et
gratia secuturae virtutis, exaltatione vicinorum praefigurante
signatur.
|
|