|
Chrysostomus. Circumcisionis norma primo tradita est Abrahae in
signum distinctionis, ut genus patriarchae impermixtum conservetur, et
sic promissa bona consequi valeant; ubi autem pacti consummatur
negotium, appositum signum de medio tollitur: sic igitur et per
Christum circumcisione cessante Baptismus succedit; sed antea
Ioannem circumcidi decebat; unde dicitur et factum est, in die octavo
venerunt circumcidere puerum. Dixerat enim dominus: infans octo
dierum circumcidatur in vobis. Hanc autem temporis mensuram a divina
clementia constitutam autumo duplici de causa: primo quidem ut in
tenerrima aetate levius patiatur dolorem sectionis carnis; secundo ut
ex ipsis operibus moneamur quoniam hoc agebatur in signum: tener enim
puer minime discernit quae circa ipsum fiunt. Post circumcisionem
autem nomen imponebatur; unde sequitur et vocabant eum nomine patris
sui Zachariam. Hoc autem ideo fiebat, quia prius oportet sumere
signaculum domini, et postea nomen humanum: vel quia nullus, nisi
prius abiciat carnalia, quod significat circumcisio, dignus est quod
in libro vitae nomen eius scribatur. Ambrosius. Mire autem sanctus
Evangelista praemittendum putavit quod plurimi infantem patris nomine
Zachariam appellandum putarunt; ut advertas, matri non nomen alicuius
displicuisse de genere; sed id sancto infusum spiritu, quod ab Angelo
ante Zachariae fuerat praenuntiatum. Et quidem ille mutus intimare
vocabulum filii nequivit uxori; sed per prophetiam Elisabeth didicit
quod non didicerat a marito: unde sequitur et respondens mater eius
dixit: nequaquam; sed vocabitur Ioannes. Nec mireris, si nomen
mulier quod non audivit asseruit, quando spiritus ei sanctus, qui
Angelo mandaverat, revelavit: neque poterat domini ignorare
praenuntium, qui prophetaverat Christum. Et bene sequitur et
dixerunt ad illam: quia nemo est in cognatione tua qui vocetur hoc
nomine: ut intelligas nomen non generis esse, sed vatis. Zacharias
quoque nutu interrogatur: unde sequitur innuebant autem patri eius quem
vellet vocari eum. Sed quia incredulitas ei affatum eripuerat, et
auditum; quod voce non poterat, manu et litteris est locutus: unde
sequitur et postulans pugillarem, scripsit dicens: Ioannes est nomen
eius: hoc est, non ei nos nomen imponimus qui iam a Deo nomen
accepit. Origenes in Lucam. Zacharias quidem interpretatur memor
Dei; Ioannes autem significat demonstrantem: ceterum et absentis
memoria, et praesentis demonstratio est. Debebat autem Ioannes non
memoriam Dei ut absentis exprimere, immo digito demonstrare
praesentem, dicens: ecce agnus Dei. Chrysostomus. Quin etiam hoc
nomen Ioannes gratia Dei interpretatur. Quod ergo, gratia divina
favente, non natura, Elisabeth hunc filium cepit, beneficii memoriam
in nomine pueri conscripserunt. Theophylactus. Quia vero cum muliere
circa hoc nomen pueri pater mutus concordavit, sequitur et mirati sunt
universi: nemo enim huius nominis erat in cognatione eorum, ut aliquis
diceret quod antea hoc ambo cogitassent. Gregorius Nazianzenus.
Editus ergo Ioannes Zachariae solvit silentium: unde sequitur
apertum est autem illico os eius et lingua eius. Absurdum enim erat ut
cum vox verbi progressa fuisset, pater maneret elinguis. Ambrosius.
Merito etiam continuo resoluta est lingua eius: quia quam vinxerat
incredulitas, solvit fides. Credamus igitur et nos, ut lingua
nostra, quae incredulitatis vinculis est ligata, rationis voce
solvatur: scribamus spiritu mysteria, si volumus loqui. Scribamus
praenuntium Christi, non in tabulis lapideis sed in tabulis cordis
carnalibus: etenim qui Ioannem loquitur, Christum prophetizat:
sequitur enim et loquebatur benedicens Deum. Beda. Allegorice autem
Ioannis celebrata nativitas, gratia novi testamenti est inchoata; cui
vicini et cognati nomen patris quam Ioannis imponere malebant: quia
Iudaei qui ei legis observatione, quasi affinitate, iuncti erant,
magis iustitiam quae ex lege est sectari, quam fidei gratiam suscipere
cupiebant. Sed Ioannis, hoc est gratiae Dei, vocabulum, mater
verbis, pater litteris nuntiare satagunt: quia et lex ipsa Psalmique
et prophetae apertis sententiarum vocibus gratiam Christi praedicant,
et sacerdotium illud vetus figuratis caeremoniarum ac sacrificiorum
umbris eidem testimonium perhibet. Pulchreque Zacharias octavo die
prolis editae loquitur: quia per domini resurrectionem, quae octava
die, hoc est post septimum sabbati, facta est, occulta legalis
sacerdotii arcana patuerunt.
|
|