|
Theophylactus. Sicut in taciturnitate Zachariae miratus est
populus, ita et cum locutus est: unde dicitur et factus est timor
super omnes vicinos eorum, et super omnia montana Iudaeae
divulgabantur omnia verba haec: ut propter haec duo, magnum aliquid
circa natum puerum universi existiment. Haec autem omnia dispensative
fiebant, ut qui testis esse Christi debebat, existeret fide dignus:
unde sequitur et posuerunt omnes qui audierant in corde suo, dicentes:
quis, putas, puer iste erit? Beda. Praecurrentia enim signa
praebent iter praecursori veritatis, et futurus propheta praemissis
commendatur auspiciis: unde sequitur etenim manus domini erat cum
illo. Glossa. Prodigia enim Deus in illo peragebat, quae non
faciebat Ioannes, sed dextera divina. Graecus. Mystice autem
tempore divinae resurrectionis, praedicata gratia Christi, salubris
timor non solum Iudaeorum, qui erant vicini vel situ loci vel scientia
legis, sed etiam exterarum gentium corda concussit; nec tantum montana
Iudaeae, sed omnia mundani regni, mundanaeque sapientiae culmina
Christi fama transcendit.
|
|