|
Ambrosius. Bonus Deus, et facilis indulgere peccatis, non solum
ablata restituit, sed etiam insperata concedit. Nemo ergo diffidat,
nemo veterum conscius delictorum praemia divina desperet. Novit Deus
mutare sententiam, si tu noveris emendare delictum: ille siquidem
dudum mutus prophetizat: unde dicitur et Zacharias pater eius repletus
est spiritu sancto. Chrysostomus. Scilicet operatione sancti
spiritus; nec quocumque modo gratiam spiritus sancti nactus, sed ad
plenum; et fulgebat in eo prophetiae donum: unde sequitur et
prophetavit. Origenes in Lucam. Plenus autem spiritu sancto
Zacharias duas prophetias generaliter nuntiat: primam de Christo,
alteram de Ioanne: quod manifeste de verbis illius probatur, in
quibus quasi de praesenti, et quasi iam versaretur in mundo, loquitur
de Ioanne; et primo de salvatore, dicens benedictus dominus Deus
Israel, quia visitavit et fecit redemptionem plebis suae.
Chrysostomus. Dum Deum benediceret Zacharias, visitationem dicit
esse factam ab eo erga populum suum: sive materiales Israelitas quis
velit accipere, venit enim ad oves quae perierant domus Israel; sive
spirituales, idest fideles, qui digni fuerunt hac visitatione,
efficacem erga se divinam provisionem facientes. Beda. Visitavit
autem dominus plebem suam quasi longa infirmitate tabescentem, et quasi
venditam sub peccato, unici filii sui sanguine redemit: quod quia
Zacharias proxime faciendum cognoverat, prophetico more quasi iam
factum narrat. Dicit autem plebem suam, non quia veniens suam
invenit, sed quia visitando suam fecit.
|
|