|
Theophylactus. Videbatur Deus dormire, peccata multa respiciens;
sed in novissimis incarnatus temporibus excitatus est, et contrivit
Daemones, qui nos oderant: unde dicitur et erexit cornu salutis nobis
in domo David pueri sui. Origenes in Lucam. Quia de semine David
secundum carnem natus est Christus: unde dicitur cornu salutis nobis
in domo David: sicut et alibi dictum est: vinea facta est in cornu,
idest in Iesu Christo. Chrysostomus. Cornu autem nominat
potestatem, gloriam et famam, metaphorice a brutis animalibus illud
accipiens, quibus loco muniminis et gloriae cornua Deus dedit.
Beda. Cornu etiam salutis regnum salvatoris Christi vocatur. Ossa
siquidem omnia carne involuta sunt: cornu excedit carnem: et ideo
cornu salutis regnum Christi vocatur, quo mundus et carnis gaudia
superantur; in cuius figuram David et Salomon cornu olei sunt in
regni gloriam consecrati.
|
|