|
Theophylactus. Quod de domo David Christus nasceretur, Michaeas
mentionem facit dicens: et tu, Bethlehem, terra Iuda, nequaquam
minima es; ex te enim exiet dux, qui regat populum meum Israel. Sed
et omnes prophetae de incarnatione dixerunt: et ideo dicitur sicut
locutus est per os sanctorum prophetarum. Graecus. Per quod innuit,
Deum per illos esse locutum, et non esse humanum quod dixerunt.
Beda. Dicit autem qui a saeculo sunt: quia tota veteris testamenti
Scriptura prophetice de Christo processit: nam et ipse pater Adam,
et ceteri patrum, factis suis eius dispensationi testimonium reddunt.
|
|