|
Beda. Per Moysen dominus unum constituit summum sacerdotem, cui
mortuo unum succedere iussit; et hoc usque ad David tempora servatum
est, a quo plures fieri domino agente decretum est: unde nunc
Zacharias in ordine vicis suae sacerdotio functus esse asseritur cum
dicitur factum est autem cum sacerdotio fungeretur Zacharias in ordine
vicis suae ante Deum, secundum consuetudinem sacerdotalem, sorte
exiit ut incensum poneret ingressus in templum domini. Ambrosius.
Videtur autem hic Zacharias summus designari sacerdos: quia semel in
anno solus summus sacerdos in secundo sanctuario intrabat, non sine
sanguine, quem offerret pro se, et pro populi delictis. Beda. Non
autem nunc nova sorte electus est cum incensum esset adolendum, sed
prisca sorte, cum ex ordine sui pontificatus in vicem Abia
succederet. Sequitur et omnis multitudo populi erat orans foris hora
incensi. Incensum in sancta sanctorum a pontifice deferri, expectante
foris templum omni populo, decimo die septimi mensis est iussum, et
hanc diem expiationis sive propitiationis vocari; cuius diei mysterium
apostolus ad Hebraeos pandens, Iesum ostendit pontificem esse verum,
qui in sanguine proprio caeli secreta subiit, ut propitium nobis
faceret patrem, et interpellaret pro peccatis eorum qui adhuc prae
foribus orantes expectant. Ambrosius. Hic est autem ille summus
sacerdos qui adhuc forte quaeritur, quia verus adhuc ignoratur: qui
enim sorte eligitur, humano iudicio non comprehenditur. Ille igitur
quaerebatur, et alius figurabatur, verus in aeternum sacerdos, qui
non hostiarum cruore, sed proprio, patrem Deum generi reconciliaret
humano: et tunc quidem vices erant, nunc autem est perpetuitas.
|
|