|
Beda. Dixerat dominum, iuxta eloquia prophetarum, in domo David
nasciturum: dicit eumdem, ad explendum testamentum quod Abrahae
disposuit, nos esse liberaturum: quia his praecipue patriarchis de suo
semine vel congregatio gentium vel Christi est incarnatio promissa.
Praemittitur autem David, quia Abrahae sanctus Ecclesiae coetus est
promissus; David autem, quod ex eo Christus nasciturus esset,
audivit. Et ideo post id quod dictum est de David, subdit de
Abraham, dicens ad faciendam misericordiam cum patribus nostris.
Origenes in Lucam. Ego puto quod in adventu domini salvatoris et
Abraham et Isaac et Iacob fruiti sint misericordia Dei. Non est
enim credibile ut qui prius viderunt diem illius et laetati sunt,
postea in adventu ipsius nihil utilitatis acciperent: cum scriptum
sit: pacem faciens per sanguinem crucis suae, sive super terram, sive
in caelis. Theophylactus. Christi etiam gratia se usque ad illos
extendit qui mortui extiterunt quia per eum resurgemus non solum nos,
sed et qui fuerunt ante mortui. Fecit et misericordiam cum patribus
nostris, secundum quod eorum spem et desiderium implevit: unde
sequitur et memorari testamenti sui sancti, illius scilicet de quo
dicitur: benedicens benedicam tibi et multiplicabo te. Multiplicatus
est enim Abraham in omnibus gentibus per imitationem fidei eius
adoptatis in filios: sed etiam patres videntes suos filios talia
beneficia recepisse, congaudent et recipiunt misericordiam in seipsis:
unde sequitur iusiurandum quod iuravit ad Abraham patrem nostrum
daturum se nobis. Basilius. Nemo autem audiens quod iurasset dominus
Abrahae, ad iurandum sit promptus: sicut enim furor de Deo dictus
non significat passionem, sed punitionem; sic neque Deus iurat ut
homo, sed verbum eius loco iuramenti nobis ad veritatem exprimitur
immutabili sententia quod promissum est approbans.
|
|