|
Chrysostomus. Quia exortum nobis cornu salutis ex domo David
dixerat, ostendit quod per ipsum et gloriam participamus, et dispendia
inimici vitavimus: unde dicit ut sine timore, de manu inimicorum
nostrorum liberati, serviamus illi. Duo praedicta non facile reperiet
aliquis sese comitantia: plures enim evitant pericula, sed vita
gloriosa privantur; sicut sceleris patratores, qui de carcere ex
indulgentia regia absolvuntur: e contra gaudent alii gloria, sed ob
hanc periclitari coguntur; sicut milites bellicosi vitam inclytam
amplexantes, securitate multoties caruerunt. Sed hoc cornu et salvat
et glorificat: salvat quidem eripiens a manibus hostium, non leviter,
sed mirifice, ut non sit ultra timendum: et hoc est quod dicit ut sine
timore. Origenes in Lucam. Vel aliter. Crebro de hostium manu
aliqui liberantur, sed non absque timore: cum enim metus et discrimen
ante praecesserint, et sic de inimicorum manu quis eruatur, liberatus
est quidem, sed non sine timore: ideo dixit, quod Christi adventus
sine timore nos a manibus hostium eripi fecit. Non enim eorum insidias
sensimus, sed repente ab eis nos segregans eduxit ad sortis propriae
mansionem.
|
|