|
Chrysostomus. Glorificat Zacharias dominum, quia fecit nos sibi
servire cum plena fiducia, non carnaliter, ut Iudaei in sanguine
victimarum, sed spiritualiter in bonis operibus: et hoc est quod dicit
in sanctitate et iustitia: est enim sanctitas apta circa Deum
aequitas; iustitia vero quae est circa homines, puta quod aliquis
reverenter exequatur divina, et quo ad homines laudabiliter
conversetur. Dicit autem non coram hominibus, ut hypocritae volentes
hominibus placere, sed coram Deo, sicut hi quorum commendatio non est
ab hominibus, sed a Deo; et hoc non semel aut ad tempus, sed
singulis diebus et quamdiu vixerint: unde dicit omnibus diebus
nostris. Beda. Nam qui vel ante mortem ab eius servitio discedit,
vel immunditia qualibet sive iniustitia fidei suae sinceritatem
commaculat, vel coram hominibus tantum et non coram Deo, sanctus et
iustus esse contendit, nondum perfecte de manu spiritualium inimicorum
liberatus domino servit, sed exemplo veterum Samaritanorum diis
gentium pariter et domino servire conatur.
|
|