|
Ambrosius. Pulchre cum de domino prophetaret, ad prophetam sua verba
convertit, ut hoc quoque beneficium esse domini designaret; ne cum
publica numeraret, sua quasi ingratus tacuisse videretur; unde dicitur
et tu, puer, propheta altissimi vocaberis. Origenes in Lucam.
Ideo reor Zachariam festinasse ut loqueretur ad puerum, quia sciebat
eum post paululum in eremo moraturum, nec se eius posse habere
praesentiam. Ambrosius. Sed fortasse aliqui quasi irrationabilem
mentis excessum putent quod octo dierum infantem alloquitur; verum si
tenemus superiora, intelligimus profecto quod potuit vocem patris natus
audire, qui Mariae salutationem antequam nasceretur audivit. Sciebat
propheta alias esse aures prophetae, quae spiritu Dei, non corporis
aetate reserantur. Habebat intelligendi sensum qui exultandi habebat
affectum. Beda. Nisi forte putandus est Zacharias propter eos qui
aderant potius instruendos futura sui filii munera, quae dudum per
Angelum didicerat, mox ut loqui potuit, praedicare voluisse.
Audiant Ariani, quod Christum quem Ioannes prophetando praeibat,
altissimum vocat, sicut in Psalmo 86, 5 dicitur: homo natus est
in ea, et ipse fundavit eam altissimus. Chrysostomus. Sicut autem
regibus commilitones sunt qui eis viciniores existunt, sic Ioannes cum
esset amicus sponsi, de prope eius adventum praecessit: et hoc est
quod subditur praeibis enim ante faciem domini parare vias eius. Alii
enim prophetae eminus Christi mysterium praedicaverunt; hic vero
proprius praedicavit, ut et Christum videret, et eum ceteris
indicaret. Gregorius Moralium. Quisquis autem praedicando a
sordibus vitiorum corda audientium mundat, venienti sapientiae ad cor
viam praeparat.
|
|