|
Theophylactus. Qualiter praecursor viam domini praeparavit, exponit
subdens ad dandam scientiam salutis plebi eius. Salus dominus Iesus
est; data est autem plebi scientia salutis idest Christi, a Ioanne,
qui testimonium perhibebat de Christo. Beda. Quasi Iesu, idest
salvatoris, nomen exponere et diligentius commendare desiderans,
salutis mentionem frequentat. Sed ne temporalem salutem promitti
putarent, subdit in remissionem peccatorum eorum. Theophylactus.
Non enim aliter cognitus esset Deus, nisi plebi peccata dimisisset:
Dei enim est peccata dimittere. Beda. Verum Iudaei non Christum
suscipere, sed Antichristum malunt expectare: quia non intus a
peccati dominio, sed foris ab humanae servitutis iugo cupiunt
liberari.
|
|