|
Theophylactus. Quia Deus peccata nobis dimisit, non propter opera
nostra, sed propter misericordiam suam; ideo convenienter addidit per
viscera misericordiae Dei nostri. Chrysostomus. Quam quidem
misericordiam non ipsimet inquirentes invenimus: sed desuper nobis
Deus aperuit; unde sequitur in quibus, scilicet misericordiae
operibus, visitavit nos, assumpta carne, oriens ex alto. Graecus.
In altis permanens, tamen in terrenis praesens, non divisionem
patiens neque circumscriptionem: quod intellectus noster comprehendere
non potest, nec ulla serie verborum exprimere.
|
|