|
Beda. Recte Christus oriens vocatur, quia nobis ortum verae lucis
aperuit: unde sequitur illuminare his qui in tenebris et in umbra
mortis sedent. Chrysostomus. Tenebras hic appellat non materiales,
sed errorem, et a fide distantiam. Basilius. Tenebrosa enim erat
plebs gentilis, quae idolorum cultu gravabatur, donec lux orta
dispersit caliginem, et splendorem veritatis expandit. Gregorius
Moralium. Umbra vero mortis oblivio mentis accipitur: sicut enim
mors hoc quod interficit, agit ut non sit in vita, ita oblivio hoc
quod interficit, agit ut non sit in memoria: unde Iudaeorum populus,
qui Dei oblitus fuerat, dicitur in umbra mortis sedere. Umbra etiam
mortis mors carnis accipitur: quia sicut vera mors est qua anima
separatur a Deo, ita umbra mortis est qua caro separatur ab anima:
unde voce martyrum dicitur: operuit nos umbra mortis. Per umbram
etiam mortis imitatio Diaboli, qui mors in Apocalypsi dicitur,
designatur: quia sicut umbra iuxta qualitatem corporis ducitur, ita
actiones iniquorum de specie imitationis eius exprimuntur.
Chrysostomus. Recte autem dicit sedent: non enim ambulabamus in
tenebris, sed sedebamus. Theophylactus. Non solum autem oriens
dominus his qui in tenebris sedent illuminat, sed aliquid amplius
facit: unde sequitur ad dirigendos pedes nostros in viam pacis. Via
pacis est via iustitiae, ad quam direxit pedes, idest affectus
animarum nostrarum. Gregorius in Evang. Tunc enim gressus nostros
in viam pacis dirigimus quando per illud actionum iter pergimus in quo
ab auctoris nostri gratia non discordemus. Ambrosius. Simul et illud
adverte, quam paucis Elisabeth, quam multis Zacharias prophetizet;
et uterque sancto impletus spiritu loquebatur; sed disciplina
servatur, ut mulier discere magis quae divina sunt studeat quam
docere.
|
|