|
Beda. Praedicator patientiae futurus, ut liberius auditores suos a
mundi illecebris erudiendo sustollat, primaevam in desertis transigit
vitam; unde dicitur puer autem crescebat. Theophylactus. Secundum
corporalem aetatem. Et confortabatur spiritu: simul enim cum corpore
spirituale donum crescebat, et spiritus operationes in eo magis ac
magis ostendebantur. Origenes in Lucam. Vel crescebat spiritu, nec
in eadem permanebat mensura qua coeperat; sed semper crescebat spiritus
in eo, semper voluntas eius ad meliora tendens habebat profectus, et
mens divinius aliquid contemplabatur. Exercebat se memoria, ut plura
in thesauro suo reconderet. Addit autem et confortabatur: infirma
enim est humana natura: legimus enim: caro autem infirma.
Confortanda est itaque spiritu: spiritus enim promptus est. Multi
confortantur carne; athleta autem Dei spiritu roborandus est, ut
sapientiam carnis elidat: unde recessit, fugiens tumultum urbium
propter frequentiam; sequitur enim et erat in desertis: ubi purior aer
est, caelum apertius, et familiarior Deus: ut quia nondum Baptismi
et praedicationis tempus advenerat, vacaret orationibus, et cum
Angelis conversaretur, appellaret dominum, et illum audiret
dicentem: ecce adsum. Theophylactus. Vel erat in desertis ut extra
multorum malitiam nutriretur, et ut neminem vereretur arguere: si enim
fuisset in mundo, forte fuisset amicitia et conversatione hominum
depravatus: simul etiam ut esset fide dignus qui praedicaturus erat
Christum. Occultabatur autem in desertis, donec placuit Deo ipsum
Israelitico populo demonstrare: unde sequitur usque ad diem
ostensionis suae ad Israel. Ambrosius. Pulchre autem tempus quo
fuit in utero propheta describitur, ne Mariae praesentia taceatur,
sed tempus siletur infantiae, eo quod praesentia matris domini in utero
roboratur qui infantiae impedimenta nescivit.
|
|