|
Chrysostomus. Ingressus Zacharias in templum ut preces ferret pro
cunctis ad Deum, et quasi Dei et hominum mediator, vidit Angelum
intus stantem: unde dicitur apparuit autem illi Angelus domini stans a
dextris altaris incensi. Ambrosius. Bene apparuisse dicitur ei qui
eum repente conspexit; et hoc specialiter aut de Angelis aut de Deo
Scriptura divina tenere consuevit; ut quod non potest praevideri,
apparere dicatur. Non enim similiter sensibilia videntur, et is cuius
in voluntate situm est videri, et cuius naturae est non videri.
Origenes in Lucam. Et hoc tantum in praesenti saeculo dicimus, sed
et in futuro cum migraverimus a mundo, non omnibus vel Deus vel
Angeli apparebunt: sed ille tantum videbit qui mundum habuit cor.
Locus autem nec nocere poterit quemquam, nec iuvare. Chrysostomus.
Manifeste autem apparuit, non in somnis: eo quod nimis arduum
annuntiabatur, unde manifestiori et mirabiliori visione egebat.
Damascenus de fide Orth. Tamen Angeli non ut sunt, hominibus
patefiunt, sed transfigurati, prout possunt visores aspicere in
quodcumque iusserit dominus. Basilius. Dicit autem altaris incensi,
eo quod alterum erat altare deputatum ad holocausta. Ambrosius. Non
immerito autem Angelus videtur in templo, quia veri sacerdotis
annuntiabatur iam adventus, et caeleste sacrificium parabatur, in quo
Angeli ministrarent: non enim dubites assistere Angelum quando
Christus immolatur. Apparuit autem a dextris altaris incensi, quia
divinae insigne misericordiae deferebat: dominus enim a dextris est
mihi, ne commovear. Chrysostomus. Non potest autem homo,
quantumcumque sit iustus, absque timore cernere Angelum: unde et nunc
Zacharias aspectum non tolerans praesentiae Angeli, nec fulgorem
illum valens sufferre, turbatur: et hoc est quod subditur et
Zacharias turbatus est videns. Sicut autem auriga perterrito,
loraque dimittente, corruunt equi praecipites, totaque quadriga
pervertitur; sic accidere consuevit animae quoties ab aliquo stupore
vel sollicitudine deprimitur: unde et hic subditur et timor irruit
super eum. Origenes in Lucam. Nova quippe facies humanis se
obtutibus praebens turbat mentem, animumque consternat: unde Angelus
sciens hanc humanam esse naturam, primum perturbationi medetur: nam
sequitur ait autem ad illum Angelus: ne timeas, Zacharia.
Athanasius in vita Antonii. Unde non difficilis est bonorum
spirituum malorumque discretio: si enim post timorem successerit
gaudium, a domino venisse sciamus auxilium, quia securitas animae
praesentis maiestatis indicium est; si autem incussa formido
permanserit, hostis est qui videtur. Non solum autem trepidantem
refocillat, sed etiam novo laetificat nuntio, subdens quoniam exaudita
est deprecatio tua, et uxor tua Elisabeth pariet tibi filium.
Augustinus de quaest. Evang. Ubi primo hoc attendendum est, quia
non est verisimile ut cum pro peccatis populi vel salute vel redemptione
sacrificium ille offerret, potuerit publicis votis relictis homo
senex, uxorem habens, pro accipiendis filiis orare praesertim; nam
nemo orat accipere quod accepturum esse desperat. Usque adeo autem
ille iam se habiturum filios desperabat, ut hoc Angelo promittenti non
crederet. Ergo quod ei dicitur exaudita est deprecatio tua, pro
populo intelligendum est; cuius populi quoniam salus et redemptio et
peccatorum abolitio per Christum futura erat, adhuc nuntiatur
Zachariae nasciturus filius, quia praecursor Christi destinabatur.
Chrysostomus. Vel quod exaudita sit eius deprecatio, probat per hoc
quod gignendus erat ei filius, clamans: ecce agnus Dei qui tollit
peccata mundi. Theophylactus. Quasi ipso dicente: unde erit mihi
hoc manifestum? Ait Angelus: ex hoc quod Elisabeth pariet tibi
filium, credes quod peccata populo sunt remissa. Ambrosius. Vel
aliter. Plena semper et redundantia sunt divina beneficia, non exiguo
constricta munere, sed uberi bonorum coacervata congestu, ut hic, ubi
primum precationis fructus promittitur, deinde sterilis partus uxoris:
cuius nomen praenuntiat subdens et vocabis nomen eius Ioannem. Beda.
Singularis meriti indicium datur, quoties hominibus a Deo vel
imponitur nomen vel nuntiatur. Chrysostomus in Ioannem. Illud
quoque oportet exprimere, quoniam in quibus ab ipsa teneritate
infantiae virtus refulgere debebat, a principio divinitus sumebant
nomina; his vero qui postea debebant excrescere, nomen postea
imponebatur. Beda. Ioannes ergo interpretatur in quo est gratia,
vel domini gratia: quo nomine declaratur primo parentibus eius
gratiam, quibus decrepitis nasceretur filius, esse donatam; deinde
ipsi Ioanni, qui magnus coram domino erat futurus; postremo etiam
filiis Israel, quos ad dominum erat conversurus: unde sequitur et
erit gaudium tibi et exultatio. Origenes. Quando enim iustus oritur
in mundo, ministri nativitatis eius laetantur: quando vero ille
nascitur qui quasi ad poenas et ergastulum relegatur, minister
consternatur et concidit. Ambrosius. Sanctus autem non solum
parentum gratia, sed etiam salus est plurimorum: unde sequitur et
multi in nativitate eius gaudebunt. Admonemur hoc loco, sanctorum
generatione laetari, admonentur parentes gratias agere: non enim
mediocre munus est Dei, dare liberos, propagatores generis,
successionis heredes.
|
|