|
Ambrosius. Post laetitiam plurimorum, magnitudo virtutis
promittitur, cum dicitur erit enim magnus coram domino. Non
corporis, sed animae magnitudinem declaravit: est coram domino
magnitudo animae, magnitudo virtutis. Theophylactus. Multi namque
magni dicuntur, sed coram hominibus, non coram Deo, sicut
hypocritae: ita etiam et parentes Ioannis iusti coram domino dicti
sunt. Ambrosius. Deinde non fines alicuius propagavit imperii, non
triumphos bellici certaminis reportavit; sed, quod est amplius,
praedicans in deserto, delicias hominum corporisque lasciviam magna
animi virtute depressit: unde sequitur et vinum et siceram non bibet.
Beda. Sicera interpretatur ebrietas; quo vocabulo Hebraei omne quod
inebriare potest populum, sive de frugibus seu de qualibet alia materia
confectum, significant. Proprium vero in lege Nazaraeorum erat,
vino et sicera tempore obsecrationis abstinere: unde Ioannes,
ceterique tales, ut semper Nazaraei, idest sancti, manere possint,
semper his abstinere satagunt: non enim decet vino, in quo est
luxuria, inebriari eum qui musto spiritus sancti desiderat impleri:
unde recte cui vini ebrietas tollitur, spiritus gratia cumulatur.
Sequitur autem et spiritu sancto replebitur adhuc ex utero matris
suae. Ambrosius. Cui spiritus sanctus infunditur, magnarum est
plenitudo virtutum. Siquidem sanctus Ioannes antequam nasceretur,
matris adhuc in utero positus, spiritus accepti gratiam designavit,
cum in utero parentis exiliens domini evangelizavit adventum. Alius
est spiritus vitae huius, alius gratiae; ille nascendo sumit
exordium, moriendo defectum; iste non aetatibus coercetur, non obitu
extinguitur, non alvo matris excluditur. Graecus. Quod autem erit
opus Ioannis, quidve per spiritum sanctum peraget, ostendit subdens
et multos filiorum Israel convertet ad dominum Deum ipsorum.
Origenes in Lucam. Ioannes quidem plurimos convertit; domini autem
opus est ut omnes ad Deum patrem convertat. Beda. Cum autem
Ioannes, qui Christo testimonium perhibens, in eius fide populos
baptizabat, dicitur filios Israel ad dominum Deum ipsorum
convertisse, patet Christum dominum Deum esse Israel: unde desinant
Ariani Christum dominum Deum esse negare: erubescant Photiniani
Christo ex virgine principium dare: cessent Manichaei alium populi
Israel, atque alium Christianorum Deum credere. Ambrosius. Non
autem egemus testimonio, quod plurimorum sanctus Ioannes corda
convertit, in quo nobis propheticae Scripturae et evangelicae
suffragantur: vox enim clamantis in deserto: parate viam domino: non
enim de se, sed de domino praedicabat praenuntius Christi; et ideo
sequitur et ipse praecedet ante illum in spiritu et virtute Eliae.
Bene praecedet ante illum, qui praenuntius natus, praenuntius mortuus
est. Bene etiam iungitur in spiritu et virtute Eliae. Origenes in
Lucam. Non dicit in anima Eliae, sed in spiritu et in virtute:
spiritus enim qui fuerat in Elia, venit in Ioannem, et similiter
virtus eius. Ambrosius. Nunquam enim sine virtute spiritus, vel
sine spiritu virtus: et ideo in spiritu et virtute, quia sanctus
Elias et virtutem habuit magnam, et gratiam: virtutem, ut ad fidem
animos populorum a perfidia retorqueret, virtutem abstinentiae atque
patientiae, et spiritum prophetandi. In deserto Elias, in deserto
Ioannes; ille Achab regis gratiam non quaesivit, hic sprevit
Herodis; ille Iordanem divisit, hic ad lavacrum salutare convertit;
hic prioris, ille sequentis domini praecursor adventus. Beda. Quod
autem de Elia per Malachiam praedictum est, hoc per Angelum de
Ioanne dicitur, cum subditur ut convertat corda patrum in filios;
spiritualem antiquorum sanctorum scientiam populis praedicando
infundens; et incredulos ad prudentiam iustorum; quae est non de legis
operibus iustitiam praesumere, sed ex fide salutem quaerere.
Graecus. Vel aliter. Parentes Ioannis et apostolorum Iudaei
fuerunt; sed tamen contra Evangelium ex superbia et infidelitate
saeviebant. Itaque tamquam benigni filii Ioannes prius et apostoli
consequenter eis veritatem monstrabant, in propriam iustitiam et
prudentiam eos attrahentes: sic etiam Elias reliquias Hebraeorum
convertet ad apostolorum veritatem. Beda. Quia vero Zachariam pro
plebe supplicantem dixerat exauditum, subiungit parare domino plebem
perfectam: in quo docet quo ordine plebs eadem salvari et perfici
debeat, ad praedicationem scilicet Ioannis poenitendo, et credendo in
Christum. Theophylactus. Vel aliter. Ioannes plebem paravit, non
incredulam, sed perfectam, idest praeparatam ad suscipiendum
Christum. Origenes. Sacramentum autem Ioannis usque nunc expletur
in mundo; quicumque enim crediturus est in Iesum Christum, antea
spiritus et virtus Ioannis ad animam illius venit, et praeparat domino
populum perfectum.
|
|